Latin
TYRANNIS IDOKERDI SEU PRIVATI COMMODI, Vulgo INTERESSE DICTI TRAGOEDIA, ACTUS IV., SCAENA II., lines 1.5.2.2.1-1.5.2.2.60
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III 1.5.2.2.1-60
Unproofread scanNot analysed yet
Idok. ---Caelites! quae se meis
Offundit oculis forma?
Bul. Sinceri vides
Effigiem amoris.
Idok. Gratiae ingenuam tuae
Humanitatem video.
Bul. Si quisquam mei
Tormenta cordis nescit, atque omni putat
Carere amorem vulnere; dolores meos
Et acerba cordis vulnera aspiciat, quibus
Ab amore crucior.
Idok. Diva, sic partes meas
Praeoccupare placuit? aut tepidum magis
Arguere amorem? Nobili officio doces,
Quod me decuerat agere. Nascentem diem
Imitata, noctem mentis abstergis sinu
Somnus premebat inscium, tu me excitas.
Sic ad micantes Solis orientis faces
Oculis sepultis excuti somnus solet.
Bul. Simulas amorem. Fingere ingenuus amor
Neque vult, neque valet.
Ido. Diva, nil fingo: tuae
Teneor amore gratiae.
Bul. Solis mihi
Si pulchra tribuis nomina, et amoenas vices,
Hoc non amare est.
Ido. Sceleris ego tanti reus?
Bul. Sol pura lux est: tu sequi noctem eligis.
Idok. Erras: venustas frontis extersae faces
Adoro.
Bul. At umbras inter occultus petit
Amor hic latere.
Idok. Caecus est amor. Hinc amat
Celari in umbris.
Bul. Nudus est etiam: hinc fugit
Versari in umbris.
Idok. Flamma, quae tegitur, magis
Violenta pugnat.
Bul. Sed suas perdit quoque
Oppressa vires.
Idok. Opprimi sed non potest:
An nec patere debet.
Bul. Id quisquam vetet?
Idok. Vetat fluentis temporis velox fuga.
Bul. Semper aperire innoxiam flammam licet,
Quando ad decentes ardor aspirat faces
Candidi Hymenaei. Turbidae flammae tegi
Gaudent vapore fumeo: at puri nitor
Ignis sub auras emicat, et astris suos
Loquitur calores.
Idok. Diva nil memet tui
Fateri amantem vereor: at dum me tegit
Cultus alienus, nequeo me, quis sim, palam
Aperire, Formam tectus externam indui,
Ut obtinerem gratiae munus tuae.
At coniugalis iura si credas tori
A me requiri, Regiae sortis decus
Aliud iubebit.
Bul. Regiae sortis decus
Quidnam iubebit!