# POESIS DRAMATICA, Pars III 1.5.3.2

Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III, TYRANNIS IDOKERDI SEU PRIVATI COMMODI, Vulgo INTERESSE DICTI TRAGOEDIA, ACTUS IV., SCAENA III.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iii/1.5.3.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iii/1.5.3.2

Hyp. QUae rixa pacem turbat?
Bul. At bellum silet,
Nec arma fervent.
Hyp. Arma verborum tamen
Micuisse vidi.
Pon. Quaestio ingenio fuit
Exercitando posita.
Hyp. Quod menti datur
Exercitandae tempus, impensum est bene.
Pon. Dubium movebat Regiae stirpis decus,
Correpta amore Virgo.
Hyp. Quid rursus mihi,
Quos odit auris, ingeris amores? Tace.
Pon. Castos amores ingero.
Hyp. Hic solitus color
Est vanitatis.
Pon. Antequam sensum efferas,
Audire libeat.
Hyp. Audio: at castam cave
Aurem inquinare.
Pon. Quaestio ingenii fuit:
An, si qua virgo, Regia stirpe edita
Iuvenem, parentum sanguine et genere parem
Adamarit, absque fratris assensu queat
In coniugalis iura consensum tori
Iuveni obligare?
Hyp. Quaestio haec aliud sonat,
Quam, quos putabat suspicax nimium metus
Vanos amores Foedera Hymenaei probat
Deus ipse; et absque fratris assensu licet
Haec pacta inire.
Bul. Si improbet?
Hyp. Probet, improbet:
A contrahentum simplici assensu suum
Habent valorem: fratris his penitus nihil
Dissensus obstat.
Bul. Debet at fratri soror
Reverentis animi signa.
Hyp. Sed leges volunt
Haec esse pacta libera: et caelum probat,
Et iura legum Nuptias.
Bul. Nec ego improbo.
Hyp. Quid ergo metuis? Quod facit sanctum Deus,
Negligere fratrum gratia numquam licet.
Bul. Ratione stringis.
Idok. Purior quando micat
Meridiano veritas Phoebo, nefas
Grande est reniti.
Hyp. Consonat legum tenor.
Idok. Addicit aequi ratio.
Pon. Mos longo iubet
Probatus usu.
Bul. Ratio me vincit, sequor
Consilia vestra.

---

Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/avancinidramatica3_1.xml.
