Latin
TYRANNIS IDOKERDI SEU PRIVATI COMMODI, Vulgo INTERESSE DICTI TRAGOEDIA, ACTUS IV., SCAENA IX.
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III 1.5.9.2
Unproofread scanNot analysed yet
Syn. CAcurge.
Cac. Princeps.
Syn. Age, vide, num Archaetia
Sit in recessu regio, cuinam rei
Affigat animi studia, num sit otium
Regem audiendi, nostra, quod par est, lubet
Deferre tantae Principi obsequia.
Cac. Ad tua,
Otior eunte spiritu, imperia volo.
Syn. Fictam Cacurgus esse credebat, datam
Nuper repulsam: credidi: sed res tamen
Ambigua pendet: ipse fortunam meam
Tentabo, mentis candidae arcanos sinus
Lubet experiri; ne vel incassum spei.
Melactet umbra, vel diu incertum metus
Affligat animum.