Latin
TYRANNIS IDOKERDI SEU PRIVATI COMMODI, Vulgo INTERESSE DICTI TRAGOEDIA, ACTUS V., SCAENA X.
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III 1.6.10.2
Unproofread scanNot analysed yet
Dol. ---Quo tendis gradum
Hypocrisis?
Hyp. Ipsum mente volvebam Dolum.
Dol. Quod ista vitri phiala medicamen tenet?
Hyp. Est eliquatae succus ignorantiae.
Dol. Cuius paratus poculis?
Hyp. Regis. Tua
Sit ista cura.
Dol. Nemo Ganymaedis vices
Me sustinebit melius. At caute tamen
Res promovenda est.
Hyp. Nullus huic potest rei
Metus subesse. Nullus est succo sapor.
Dum bibitur, oculos caecat, ut videant minus
Noxam latentem: quoque plus bibitur, minus
Bibisse credant.
Dol. Ratio, quod dicis probat.
Nam quisquis ignorantia mentem occupat
Nec se, nec alia novit.
Hyp. At multi tamen
Se multa credunt nosse, sed norunt nihil.
Dol. Est qui Poetam vellicat, quamquam sibi
Sit Musa sterilis. Quaeque vix anno metrum
Abominandum Apollini, et Musis struat.
Plus vult videri sapere, qui sapit nihil.
Hyp. Est architecti censor, et acerba crisi
Qui damnat aedes Principum, aut stantem foro
Molem colossi; cui tamen decempeda,
Angulus, amussis, regula, anfractus, basis,
Sunt terra spectra nominum, et larvae horridae.
Plus vult videri sapere, qui sapit nihil.
Dol. Est qui feroces ore ventoso minas.
Martemque spirat; proelia, et dextra tamen
Sua peractas iactat, et dextra tamen
Sui ipse lateris stringere mucronem timet,
Plus vult videre sapere, qui sapit nihil.
Hyp. Sed quid moramur? Tempus ad fraudem vocat.