# POESIS DRAMATICA, Pars III 1.6.12.2

Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III, TYRANNIS IDOKERDI SEU PRIVATI COMMODI, Vulgo INTERESSE DICTI TRAGOEDIA, ACTUS V., SCAENA XII.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iii/1.6.12.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iii/1.6.12.2

REs involuta tota Labyrintho est: labor
Nunc intus urget pessimus. Dominum meum
Rex esse credit, feminam, et iungi sibi
Connubialis foedere Hymenaei petit.
Res ista curas miscet, atque una omnium
Confundit animos Ille, ne pateat dolus,
Et compeditus fraude capiatur sua.
Impendit omnes ingeni vires. Ego
Et huc et illuc mente sollicita feror.
Colacaea, qua non pulchrior Nympha est, suae
Non parcit operae, res ut eventu bono
Haec terminetur, nec minus sensus suos
Dolus et Hypocrisis conferunt: nullum tamen
Confusus animus nube consilium invenit.
Credo, et Poneriae opera in auxilium rei
Petitur cadenti: paginam hanc vento otior
Illi exhibere iubeor.

---

Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/avancinidramatica3_1.xml.
