Latin
TYRANNIS IDOKERDI SEU PRIVATI COMMODI, Vulgo INTERESSE DICTI TRAGOEDIA, ACTUS V., SCAENA XIII.
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III 1.6.13.2
Unproofread scanNot analysed yet
Pon. ---Ad vocis tuae
Sonum excitata venio. Conclavi tua
Excipere iussa nolui, ne quae rotet
Suspicio mentem Regiae Nymphae. Quid est?
Quid mihi novorum.
Cac. Faustum an infaustum, mihi
Penetrare nondum licuit: infaustum tamen
Suspicio dictat: pagina hac plene scies,
Quam tibi volante ferre sum iussus gradu.
Pon. Liberabo sensa.
Cac. Regias aures melo
Colacaea recreat interim, et dulci dolo
Avide audientem detinet, fraudi ut moram
Excogitandae ducat: at tanto malo
Minor medela est. Unica haec restat via:
Ponenda larva feminae, ac propria iterum
Forma induenda, quodque reprimendo unicum
Regis furori serviet, supplex doli
Veniam parati postulet.
Pon. Factum dabo,
Quod imperavit. Sed tuum ingenium quoque
Huc collaboret.
Cac. Promptus imperium sequar.
Quem tela tandem texta se ad finem trahet?
Hic ordo rerum est: quidquid aggrederis, bonum
In Idokerdi gratiam ad finem fluit.