Latin
TYRANNIS IDOKERDI SEU PRIVATI COMMODI, Vulgo INTERESSE DICTI TRAGOEDIA, ACTUS V., SCAENA VI.
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III 1.6.6.2
Unproofread scanNot analysed yet
Idok. ---Parcius mentis sinum
Concede laetis.
Hyp. Gaudium in pectus nimis
Exuberante flumine irrumpens mihi
Metollit ipsam. Vota iam currunt sua
Secunda fraude! Funus est Arete. Nihil
Post impedire nostra consilia potest.
Idok. Utinam illa porro viveret! Grandis meis
Est funus istud plaga meditatis.
Hyp. Quid hoc?
Ido. Quis sim patebit.
Hyp. Unde? quae tectos dolos
Causa explicare coget?
Idok. Hymenaeo suo
Princeps solutus, alterum Hymenaeum petit
Celebrare mecum.
Hyp. Mira quae narras?
Idok. Ita
Mihi per Cacurgum nuntiat. Quid nunc agam?
Equidem petenti iusta, si talis forem
Qualem arbitratur, non dare assensum gravi
Mentem furore Regiam impleret: dare
Sed postulanti nostra conditio vetat.
Quid ergo agendum? Consili hoc unum est super,
Ut me furoris Regii eripiam minis,
Detegere memet. Hoc quoque est nimium grave.
Nam sic dolosae vertitur fraudis rota,
Omnisque textae concidit technae labor.
Hyp. Sane paratus iret in fumum dolus.
Cum tela aperta fraudis est, nullum malum
Suum Idokerdus ducere ad finem potest.