Latin
HERMENEGILDVS TRAGOEDIA Scripta Italico idiomate ab EMMANUELE THESAURO: Latinis, ACTUS I., SCAENA IV., lines 2.1.4.2.1-2.1.4.2.54
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III 2.1.4.2.1-54
Unproofread scanNot analysed yet
Levig. QUis hic tumultus? quis fragor ad aures venit?
Praetor. Pietatis hora est, quando iam iacet ad tua
Hermenegildus genua.
Lev. Si miles tepet
Amans quietis?
Praet. Militis laudem hanc scio,
Occidere eodem, bella quo seruit, loco,
Cum causa honestat arma: cum Martem incitat
Inhonesta causa, militum et Regis probrum est,
Miscere bella.
Lev. Patriae ut immunis vigor
Stet, arma serimus.
Praet. Filium ut pater opprimat?
Lev. Ut opprimatur genitora a nato velis?
Praet. Ut pax quieta filium iungat patri.
Levig. Hunc ut reducam? patriae leges vetant.
Praet. Lex nulla lex est, quae iubet patrem suos
Odisse natos.
Lev. Patriae ut curent bonum
Reges, suimet sanguinis amorem exuant.
Praet. Quod ratio prohibet, nulla lex sancte iubet.
Lev. Quod lege cautum est, ratio servari iubet.
Praet. Si iusta lex sit.
Lev. Et meum, et vestrum est, Duces.
Vim sustinere iurium, et quidquid iubent,
Ferro tueri.
Praet. Parcere insonti quoque
Decus imperantum est.
Lev. Quem Magistratus dabit
Ad ista sensum?
Praet. Tu Magistratum iube
Poscere, quod aequum est. Si tamen contra fremat,
Ergo ne peribit inclitum regni decus,
Ut Rex iniquo serviat Senatui?
Ergo coquetur miles aestiva face,
Patres sub umbra ut gaudeant? Quodsi sacro
Amore belli aguntur, in campum exeant,
Cum Marte Martem conserant, Solem ferant
Sub onere chalybis Dormiant illi caput
Plumis sepulti, miles excubias agat?
Illi quiescant, miles in ferro gemat?
Levig. Demus placere patribus, ut natus meus
Sese paterno amplexui infundat redux:
Livore et odio Regiae semper calent;
Peribit istis forte, si parcam.
Praet. Licet
Aperire mentis abditos sensus?
Lev. Licet.
Praet. Per arma Reges, quod volunt, possunt. Iube
Adesse natum Marte stipatum latus:
Ego cohorte compita tenebo, et fora,
Ne plebs tumultum concitet. Vulgus leve,
Quae velle par est, saepe detrectat; tamen
Ubi facta fuerint, plaudit, et laetum probat.