Latin
HERMENEGILDVS TRAGOEDIA Scripta Italico idiomate ab EMMANUELE THESAURO: Latinis, ACTUS II., SCAENA II., lines 2.2.2.2.1-2.2.2.2.54
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III 2.2.2.2.1-54
Unproofread scanNot analysed yet
--vovv nate, quis mentem dolor
Agit inquietam?
Rec. Deerat hoc unum meis
Malis, malorum pessimum, ut ferrum manu
Excuteret aliquis? Mitte: quid prohibes mori?
Gosvv. Suspende ferrum Nate Quid mortem tibi
Malesane suadet?
Rec. Hispalis tota id canit,
Tu sola quaeris?
Gos. Nate, quis turbo mali?
Rec. Quo me necesse est opprimi. Exuto pater
Furore fratrem rursus in regnum vocat
Socium coronae Regiae. Hic illum dies
Videbit urbi redditum.
Gos. Quaenam tibi
Recarede fingis somnia? Hic illum dies
Videbit urbi redditum?
Rec. Et vigilans loquor
Et vera narro. Praetor imperio patris
Eratrem vocare iussus est. Et ego (o Dii!)
Ego venienti occurrere, et laeto dare
Plausum triumpho. Phoebe quin caelo ruis?
Aut retroactis curribus mundum fugis?
Et melle acerbum toxicum modico illinit:
Recarede nate, te manet regnum quoque,
Populo ille iura, iura tu silvis dabis.
Gos. Hoc illud ergo est, quod senex prima iubet
Me luce adesse? Quod malum superi imminet!
Recar. Ego esse Numen aliquod in caelo putem,
Cuius soluto cultui haec merces venit?
Quam sicca servi gloria, innocentia est?
Imis movere sedibus mundum iuvat,
Evertere urbes, sanguine humano togam
Depurpurare. Regna qui lacerat, capit.
Redde mihi ferrum Mater.
Gosvv. Hoc Superi vetant,
Et quod laevamen quaeris infelix puer?
Te ut hostis urbi redditus primam sui
Videat triumphi victimam affusam pedi,
Propria peremptam dextera?
Rec. Moriar licet,
Nullum quietus ille spectabit diem.
Tumulum emovebo, frigido cineri ingeram
Acherontis ignes, nemora terrebo impio
Clamore et ululatu, umbra funesta et nocens
Reddam nocentes nemoris umbrosi lares.
Socios et hostis semper infestus suo
Adstabo lateri, larva formidabilis
Oculis oberrans lumen eripiam die,
Somnumque nocte: Scopulus assurgam in mari,
In lacubus hydra, in turribus fulmen, tygris
Silvarum in umbris, aspis in campis. rapax
Harpyia ad epulas, toxicum in vino, Draco,
Furia, cerastes, Eumenis, trifaux canis.