Latin
HERMENEGILDVS TRAGOEDIA Scripta Italico idiomate ab EMMANUELE THESAURO: Latinis, ACTUS II., SCAENA II., lines 2.2.2.2.106-2.2.2.2.150
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III 2.2.2.2.106-150
Unproofread scanNot analysed yet
Quid est? quod ora vertis? et fletu mades?
Rec. Si nullus umquam Regiae ad nares odor
Venisset aurae, meque fallacis spei
Lactasset offa, vulnus haud esset grave,
Carere regni purpura, et frontis nota.
Sed quanta tu promissa Recaredo dabas
Regni et coronae! Nempe, dicebas, habes
Recarede regni pignus: Arium tene,
Hoc grande pignus illud est? haec sunt tua
Promissa Mater? regna silvarum? quibus
Nec una virga in regiam crescit manum.
Gosvv. Spes magna fidei, magna spes amplae domus,
Da tergere oculis lacrimas. Vultus leva:
Iniquitatis ultor in caelo est Deus.
Si se superbus tollit, in abyssum ruet
Graviore lapsu. Sancta stat Nemesis vigil,
Per et ipsa tergit ostra, quam gravibus parat
Fatis, securim. Quem modo plorans vides
Tumidum secundae sortis afflatu, brevi
Ridens videbis sanguini immersum suo.
Sepone questus, rursum et antiquum voca
In pectus ignem cordis erecti, impigri,
Sapientis, alti, fortis, imperterriti,
Similisque Matri. Me quoque hic ictus ferit:
Ego, ut exularet, impuli: opprobrium meum est,
Illum reponi. Venia mihi facilis foret,
Si frena mollis lacrimis mulier darem;
Sed cum memoria sanguinis mentem subit,
Generosa lacrimas supprimo; donec dies
Sequens prioris vindicem accendat facem.
Simulare fictis odia qui nescit minis,
Amare nescit: fingere qui amorem nequit,
Odisse nescit. Tune, quod mulier potest,
Recarede nequeas? Vixeris in aula hactenus,
Neque simulare noveris? Tibi loquor:
Quid adhaec reponis? Cernis hoc capitis iubar?
Rec. Cerno.
Gos. Rotantem sidera et terras Deum
Gosvvinta testor! Regio aut iubari caput
Nate implicabis, aut meum hoc iubar dabo
Ventis et undis; vertici nec se meo
Involvet aurum, nisi prius capiti tuo
Diadema veniat. Nate, quid sentis? refer.
Rec. Non iam noverca: Mater es. Matrem voco.
Quae non dedisti vivere, a morte impedis;