# POESIS DRAMATICA, Pars III 2.2.3.2

Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III, HERMENEGILDVS TRAGOEDIA Scripta Italico idiomate ab EMMANUELE THESAURO: Latinis, ACTUS II., SCAENA III.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iii/2.2.3.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iii/2.2.3.2

MIhi? dignitati Regiae? regno! meo
Recaredo? et aris Numinis tantum probrum
Patiar inuri? inulta? si possem nihil,
Infanda vellem! pauca si possem, omnia,
Aggrederer. At quid mulier imbellis queat:
Quid femina ausit: Imo, quid non audeat
Irata mulier? Nomen Augustae licet
Infamis ille latro mihi rapiat, tamen
Restat novercae, nomen horrendum, impium,
Crudele, et audax, fertile iratum, potens
Discordiarum origo, technarum parens.
Doli architectus et faber. Dicam omnia:
Nomen mulieris. Ne tamen iustus dolor
Indigna iubeat, caveo. Vindictam dolis
Servile vulgus instruit, mens nobilis
Virtute. Scitis astra, non alia face
Ardere pectus istud, aut uri fibras,
Quam vestri amore Numinis, honorem cui
Leges per ipsas asseram. Est urbi aequitas,
Est et senatus cultor Arii integer:
Ille mihi scutum portiget, quo se simul
Recaredus, et Gosvvinta, et Arius tegant.

---

Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/avancinidramatica3_1.xml.
