Latin
HERMENEGILDVS TRAGOEDIA Scripta Italico idiomate ab EMMANUELE THESAURO: Latinis, ACTUS II., SCAENA IV., lines 2.2.4.2.113-2.2.4.2.163
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III 2.2.4.2.113-163
Unproofread scanNot analysed yet
O lex profana! quam gregi vili data es
Custodienda! o dedecus regni! o pudor!
Ergo redibit regia insignis nota,
Quem nuper odit Hispalis mortis reum?
Cons. Quid fuit agendum?
Cons. Quid fuit agendum? rogas:
A femina? Vocandus Acherontis furor,
Cienda caelo fulmina. Ubi cultus Dei
Versatur uno incendio culti lares,
Et tota cineranda Hispalis.
Cons. Magnos alis
Regina magna spiritus: at non decet
Nos tantus ardor.
Gos. Non decet? Non dedecet.
Ego paterna iura non prodam: sacra
Secuta Ani semper, et posthac sequar,
Quae vivo, vixi, quae fui, haec aeternum ero,
Te Consul, una mentis afflictae ancora,
Unum levamen patriae, et legum basis,
Adiuro; vires exsere, imperio utere;
Coeat Senatus, quodque constituit male,
Antiquet iterum. Quid taces? Si quid metu,
Vel vi statutum est, irritum leges iubent.
Quid hic timendum est? Redde te Consul tibi,
Ego recludam semitam: ego Regem prece,
Prece et Senatum molliam, ego facilem sequi
Movebo plebem, milites ego metu
Manuve cogam; manibus excutiam ferros
Enses et hastas; urbis accessu procul
Prohibebo monstrum, pectore opposito et manu,
Quid ad ista Consul?
Cons. Fortis Herois, polo
Propago digna, patriae leges iubent
Servare pacta; quodque decretum est semel,
Violare prohibent. Alia sed tempus monet.
Hermenegildus foribus incumbit, prius
Quam se Senatus uniat, quam plebs manus
Viresque iungat, urbis augustae forum
Tenebit. Ergo Regiam mentem evoca,
Meliora posce, pacis amplexum exhibe.
Maiore ne te complices malo, minus
Est eligendum.
Gos. O sidera! o exspes fides!
Quin ego per ipsa templa sub Divum tholos
Irrumpo ad aras, et Sacerdotem gravi
Vulnere peremptum flammeo Acheronti sacro?
Pietatis hoc est: qui urbe pietatem expulit,
Pellatur orbe. Vulgus ignarum tamen
Factum improbaret. Vade mandatum refer,
Phoebus prius quam crastinus promat diem,
Procul hinc facessat, Graeciam infidam petar.