Latin
HERMENEGILDVS TRAGOEDIA Scripta Italico idiomate ab EMMANUELE THESAURO: Latinis, ACTUS II., SCAENA V.
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III 2.2.5.2
Unproofread scanNot analysed yet
Rec. SUbsiste frater, donec occurrat pater,
Aulaeque reddat.
Herm. Patriae Augusti lares
Salvete: Salve terra, quae nuper mihi
Perdita revertis: Hispalis salve mei
Pars magna amoris. Hispalis sortis meae
Flos et corona! cuius aspectu diu
Prohibita vultus lumina; at numquam meo
Animo excidisti; cuius effigiem sinu
Vivace semper cordis expressam tuli.
Fil. Ergo ista terra prima mihi cunas dedit?
Herm. Haec ipsa nate.
Fil. Sentio; in fibris meat
Dulcedo quaedam. Lumine orbatus, mea,
Mea ista patria est, dicerem. Sed quae caput
Hic vasta moles tollit?
Herm. Augusta est domus
Nostri parentis. Cernis hortorum areas,
Ubi ver perenne ludit, atque aurae leves
Serunt amica proelia, et miscent iocos?
Fil. O gaudiorum gratia meorum capax!
Hic ego superbum ad froena quadrupedem instruam,
Hic ense et hasta bella signabo, manu
Adhuc tenella, seriis donec vigor
Accrescat armis. Sed quis hic fluvius meat.
Lenique ripas lambit argenti sono?
Herm. Famosus ille Boetis est, alti sinu
Natus Tigaei, cuius ad ripas viret
Semper smaragdus, donec affluxu amnium
Tumidus, superbam cornibus frontem levat,
Mugit, ferocit, spumat, insultat mari,
Collidit auras, fluctibus caelum impedit.
Fil. Talis ero quondam forte, cum vires dabit
Aetas adulta. Quid video? virides viros
Haec regio gignit.
Her. Inde quod discas, habes,
Dum tenera myrtus surgit, et nondum gravis
Est buxus annis, facile, quam in formam voles
Ducere, sequetur; fiet, ut flectes, homo,
Locoque: sed si tempus induret fibras,
Truncumque firmet, indocilis, inflexilis,
Et obstinata, et contumax, frangi potest,
Flecti repugnat.
Fil. Capio, quod doces, pates,
Dum vernat aetas, flectat in mores tuos.