# POESIS DRAMATICA, Pars III 2.3.5.2.103-155

Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III, HERMENEGILDVS TRAGOEDIA Scripta Italico idiomate ab EMMANUELE THESAURO: Latinis, ACTUS III., SCAENA V., lines 2.3.5.2.103-2.3.5.2.155. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iii/2.3.5.2.103
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iii/2.3.5.2.103

Capere refugiam? morte supplicium luam,
Hinc Nemesis instat fulmine et flammis minax,
Hinc Lictor atrox pectori ferrum amplicat:
Aut est cadendum propria, aut turpi manu
Carnificis. Ista publicum probrum facit,
At illa facili terminat vitam via.
Herm. Equidem est honestum, spiritum et vitam prius
Dare, quam scelesta labe foedari: tamen
Perimere semet, criminis grandis nota est,
Unaque gemina vita truncatur nece.
Recar. Infamis ense cadere Carnificis, grave est,
Levius perire propriae ferro manus.
Herm. Recarede! probri labe terreris? Pati
Modicum pudebit, gloriae ut pondus feras?
Nil sunt coronae Regiae, Lauri nihil,
Si de cruore Martyrum aspersas vides
caelo coronas.
Rec. Fortium exempla obiicis.
Ego tyro necdum proelio assuevi.
Herm. Putas
Aut aere corda triplici, aut rigido fibras
Illis fuisse chalybe munitas? Luti
Fuere nostri, debiles, timidi, anxii.
Imo et puellae colla Virginea ultimae
Dedere plagae. Vicit horrorem boni
Copia futuri.
Rec. Me pudet frater mei
Timoris. at cum pectore id mecum loquor,
Recarede, fies fabula, et mundi probrum:
Tum mihi per ossa gelidus inserpit timor,
Malimque pene gloria expungi, hanc notam
Quam sustinere.
Herm. Criminis merces, probrum est:
At sustinere, pectus heroum probat.
Recar. Sed fugere qui cum possit instantis sibi
Mali procellam, sustinet; malo viam
Alterius aperit.
Her. Fugere cum pietas vetat,
Alterius ansa nulla praebetur malo.
Rec. Sed adde: nati est regula voluntas patris.
Her. Si pater honesta iubeat.
Rec. Ex ipsis fluit
Legibus honestas.
Herm. Quando non pugnant Dei
Legi aeviternae.
Rec. O legis aeternae rigor!
Iubet luenda morte; sed prohibet mori,
Mori volentem. Si mori nolim; scelus
Est perperrandum; Si mori velim, reus
Contaminatur animus. Admoto mihi
Si pello ferro spiritum, fiam reus:
Si abstineo, maculam contraham, et moriar tamen,
Quo vela vertam?

---

Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/avancinidramatica3_1.xml.
