# POESIS DRAMATICA, Pars III 2.3.5.2.54-102

Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III, HERMENEGILDVS TRAGOEDIA Scripta Italico idiomate ab EMMANUELE THESAURO: Latinis, ACTUS III., SCAENA V., lines 2.3.5.2.54-2.3.5.2.102. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iii/2.3.5.2.54
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iii/2.3.5.2.54

Oppressa pietas nunc iacet. Miser heu status
Fidei Quirinae! lacrimae invitum occupant.
Premuntque voces: Imo nec lacrimis licet
Vacare, quasque corde protrudit dolor,
Timor retrudit: quod sinum lacrima: aperit,
Stringit medullas.
Herm. Sequere Recarede impetum
Sermonis. Ergo corde Romanos colis
Recarede ritus!
Rec. Corde, sed vultu vetor.
Herm. Reclude fratri frater internos sinus.
Recar. Hermenegilde, melleae auspicium mihi
Felicitatis, me quoque aspexit Deus,
Sed tardiore luce, si tardam tamen
Lucem licet vocare, quae tandem venit.
At quae procella ferveat, quantus fidem
Ruat in Quirinam turbo, me nuper meus
Docuit Leander: ferreus legis rigor,
Tuaeque nuper fortis exemplum, impiae
Furor novercae cogit, ut lugens tegam
Sub Arcano pallio veram fidem.
Testor rotantem sidera et terras Deum!
Mihi cor dolore rumpitur. Quo me fero,
Aut mors oberrat vultui, aut sceleris metus.
Herm. Iam video, caeli Numen, impleri tua
Promissa, video vota compleri mea.
Recarede, nexum iuro, qui geminas manus,
Geminaque iungit corda, non regni sitis
Non pulchra sceptri ambitio, vel populos super
Amor eminendi patrios suasit lares.
Ubique forti patria est: Deus potest
Reperiri ubique, ubique se caelum exhibet.
At hoc vovebam semper, ut quidquid super
Nostri est cruoris, nube detersa fidem
Videat Quirinam, et qua patet regnum, Deus
Impune ritu posset Ausonio coli.
Si nunc latendum est, quique conceptus fibris,
Umbra tegendus radius; adveniet dies,
Quo clausa corde possit evolvi fides.
Recar. Hora in propinquo est: pectus infirmum est tamen.
Herm. Quid depluente lacrima vultum rigas?
Recar. Hermenegilde, laetus hic Phoebus tibi est, malum
At luctuosa Luna succedet mihi.
Herm. Recarede, quid ais? quod tibi maestus
Praesagit animus?
Rec. Crastinus Phoebus vehit
Solemne patriae Pascha; quid faciam miser?
Ritu Ariano panis exsecrabilis
Capiam venenum? Grande patrabo scelus.

---

Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/avancinidramatica3_1.xml.
