Latin
HERMENEGILDVS TRAGOEDIA Scripta Italico idiomate ab EMMANUELE THESAURO: Latinis, ACTUS III., SCAENA VI., lines 2.3.6.2.50-2.3.6.2.95
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III 2.3.6.2.50-95
Unproofread scanNot analysed yet
Levig. Ergo quod superi velint
Faustum evenire nomini Hesperio, et Gotho,
Nostraeque stirpi, pone dissimulem tuo
Generi apparatum, pone privati notas
Hermenegilde: et quamlibet virtus sua
Satis corusca luce, peregrino coli
Fugiat nitore, purpuram tamen indue,
Quam Tyrius ostri succus auctorat minus,
Quam per tuorum bella Maiorum cruor
Hostilis haustus. Ista clementi sinu
Tegit innocentes, velat alienum scelus:
Velare solum regiam culpam nequit.
Chor. Mil. Haec purpura insolentem
In invidi furorem
Reverberet ruborem.
Hermenegildus imperat!
Lev. In bella natus ensis, inimicis minax
Per vulnera actus hostium splendet magis,
Hic ubi minister consili semper latus,
Manumve obarmet. Ante quam in fulmen tame
Liberetur ictus, praeviis minis tonet,
Caedat rebelles, mollibus cedat quoque.
Chor. Mil. Hic militaris ensis
Detruncet os furori,
Linguamque proditori.
Hermenegildus imperat!
Levig. Virgam sinistra regia augustam cape,
Ferri sororem. Quando non dociles regi
Prosternit ensis, virga male pressos levet,
Metui manus sit una, sit amori altera.
Ut lenitas timeatur, et ametur rigor.
Chor. Mil. Eia aureum revolvit
Se saeclum, aureosque
In termites resurgit;
Cadite invidi furores.
Hermenegildus imperat!
Levig. Corona fit coronis ornatus tui.
Haec undulantem verticis stringat comam,
Licentiamque mentis augustae premat.
Qui mula poscit, pauca consequitur. Regit
Manu impotente, regna qui plura expedit,
Ibera plaude tellus,
Gemino beata sole.
Resorbeat furores
Livor, furor calores.
Hermenegildus imperat!