Latin
HERMENEGILDVS TRAGOEDIA Scripta Italico idiomate ab EMMANUELE THESAURO: Latinis, ACTUS III., SCAENA VII., lines 2.3.7.2.1-2.3.7.2.59
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III 2.3.7.2.1-59
Unproofread scanNot analysed yet
Pamph. O Sors acerba! dira! detestabilis!
Cur me cruenti nuntium casus vocas?
Quantum triumphum cogor, invitus, novo
Turbare luctu.
Lev. Grande quod portat malum?
Dic unde?
Prae. A. Si non erro, de castris venit.
Pamph. Generose Praetor.
Praet. Iste me tangit dolor.
Pamph. Vocem dolori claudit accrescens dolor.
Praet. Resume lassum spiritum.
Le. Quod fert malum?
Praet. Turbata sensus castra praesagit mihi.
Pamph. Uno macello Caesaris miles perit.
Praet. Quae monstra narras.
Pamph. Caeditur, caedit, cadit,
Vulnereque miles mutuo occisus iacet.
Praet. Quae causa turbae?
Pamph. Perdo narrando diem.
Res ferrum et arma postulat.
Praet. Prius at mali
Deprome causam.
Pamph. Pacis ubi amoenae datum
Per castra late nuntiam, plaudens cohors
Mutavit enses in coronatos scyphos.
Aliquis Lyaeo plenus excordem, levem,
Putridamque plebem militem Orientis vocat.
Praet. Quis ille?
Pamph. Nomen excidit, sensum dolor.
Eripuit animo.
Praet. Forte Barbantus fuit?
Pamph. Castra habet ad ipsam fluminis
ripam.
Praet. Bucus?
Pamph. Bucus est, is ipse.
Praet. Perge, gestorum modum
Seriemque narra.
Pam. Accensus in Ducibus calor
Excivit iram; dumque collisus furor
Effervet, heu me! Anetus! heu mentis dolor!
Praet. Ferro est peremptus?
Pam. Occidit; dumque ultimum
Animae exeuntis spiritum ducit, suum
Hermenegildum voce languente invocat.
Herm. O spes adempta in flore!
Pamph. Tum vino ebrii.
Et Marte calidi bella Lapitharum innovant,
Et ense, et hostis mutuam in caedem ruunt.
Praet. Et quid Tribuni? non represserunt malum?
Pamph. Consilia vicit ira. Quin primus Ducum
Ubi mitigatus est furor, totam nova
Turbavit ira exercitum. Vidi suo
Sanguine Cyrillum sordidum, Hormisdam truci
Vulnere necatum, Athanasium letho datum,
iuvenemque magnae stirpis, et paris spei
Leucippum adempto spiritu Elephantis pede
Misere peremptum; veteris Alpheni caput.
Lacerumque corpus pedibus advolvi meis,
Unde has profusi sanguinis maculas fero.