Latin
HERMENEGILDVS TRAGOEDIA Scripta Italico idiomate ab EMMANUELE THESAURO: Latinis, ACTUS IV., SCAENA I., lines 2.4.1.2.51-2.4.1.2.116
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III 2.4.1.2.51-116
Unproofread scanNot analysed yet
Casim. Quod restat unum, suffer.
Rec. At prohibet dolor.
Cas. Contemne.
Rec. Non contemnitur tuto manu
Qui gestat arma.
Casim. Parce.
Rec. Latroni meo?
Cas. Occide.
Rec. Per quem vivo?
Cas. Vis vivum?
Rec. Volo:
Modo perimatur.
Casim. Vis trucidatum?
Rec. Volo:
Modo sit superstes.
Cas. Regna vis teneat?
Rec. Volo.
Modo absque regno.
Cas. Vis tibi servum?
Rec. Volo
Servum catenis obrutum, et dominum tamen,
Cinctum corona.
Cas. FAre, quid tandem voles?
Recar. Sentire possum plurima, effari nihil.
Vivere, sed absque spiritu hunc vellem; mori,
Sed absque morte; regere, sine regno. Nihil
Volo, voloque cuncta. Quod timeo, sequor;
Quod quaero, fugio. Qualis Aegaeo ratis
Agitata ponto, quando collisis furunt
Ventis procellae, dubia tunc Boream fugit,
Nunc cedit Austro, et iurgia undarum sequens
Ventique rixas, dubia naufragio suo
Duella finit: talis adversis agor
Odio et amore; dumque se alterno rotant
Impete, duelli finis est damnum meum.
O sors amanti acerba! sed clemens tamen!
Vel fratri amorem tolle, vel odium mihi.
Quodcumque geminis eligas malis malum,
Recaredus est beatus. Ast odium tamen
Sua face rogum funeri accendit meo.
Casim. Gravi procella volveris. Sed iam dies
Temone verso pronus in pontum cadit:
Constringe iussa.
Rec. Cernis has crucis notas?
Defer Cherinto.
Cas. Nulla retinebit mora.
Rec. Huc redde: malim potius in dextram dare.
Voca huc Cherintum.
Casim. Reddo, quod Princeps iubes.
Rec. Debisne certo?
Cas. Forte suspecta est fides
Tibi mea, Princeps?
Recar. Perge; consigna in manus.
Cas. Aliquidne verbis imperas addi?
Rec. Nihil.
Casim. Adpropero.
Rec. Siste.
Casim. Quid iubes?
Rec. Istud meae
Postquam venire dixeris signum manu,
Gestus Cherinti, frontis observa notas,
Oris colorem.
Cas. Nare ceu pressa feram
Vestigat umber, facta scrutabor senis.
Rec. Sed ante caelo teste desponde fidem,
Silentiumque.