Latin
HERMENEGILDVS TRAGOEDIA Scripta Italico idiomate ab EMMANUELE THESAURO: Latinis, ACTUS IV., SCAENA XV.
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III 2.4.15.2
Unproofread scanNot analysed yet
Lev. MIseranda Regis larva, Levigilde! Undique
Turbo fatigat turbem, et fluctus cadens
Levat iacentem. Natus hinc animum premit,
Hinc maesta coniux. Desine aut dici pater,
Aut esse viduus incipe. Haud constant simul
Coniux, paterque. Dulce si nomen patris
Delectat animum, dulce ponendum tibi est
Nomen mariti, Coniugis nomen magis
Si recreat animum, dulce ponendum tibi est
Nomen parentis. Illud ac istud seni
Grande est levamen: ponere alterutrum grave
Est vulnus animi. Si tamen nequeat duo
Constave secum nomina, excedat minus.
Facile est carere filio quando patri
Superest secundus. Filium tollis? gravi
Carebis hoste et liber insidiis ages.
Hermenegildus pereat. Ah demens! tibi
frena rationis femina eripiat? Cave!
Cum morte nati fama clemens petit
Quae sola Reges ornat, aut Reges facit.
Moriatur illa, filius vivat meus.
Iactura tumidae coniugis grande est lucrum.
Cher. Quis te repente vulneris tangit dolor,
Magnanime Princeps?
Lev. Nulla quem sanet dies.
Hic obsequentis Coniugis constans amor?
Haec est Senatus lenitas?
Cher. Testor Deum!
Irata mulier plura quam dicat, facit.
Perspectus animi Zelus in patriam fidem
Spem mitigandae feminae nullam mihi
Superesse patitur. Non feret mentis calor
Iacere leges patriae, et iura opprimi.
Lev. Ut ergo placeam feminae, aspergam domum
Proprii cruore filii? partam hactenus
Maculabo famam? Saevus ut dicar, pii,
Delebo nomen? Sensa quae mundus dabit;
Quae Sigebertus? perfidus dicar meo
Struxisse nato pace mentita dolum.
Suspicio libitu fingit, et credit mala.
Cher. Tui dolores cordis arrodunt meum.
Lev. Sed quae medela vulneri est? Quonam potest
Modo pruentis feminae extingui calor?
Aut ut Senatus mitior crudam pia
Sententiam sententia immutet? Nihil
Cherinte menti subvenit?
Cher. Magnum decus
Generis Iberi? nescio votum meum,
Quod cuncta sperat; an magis nimius amor,
Qui cuncta credit, verticis canos mei
Involvit astu. Sero cognosco indolem
Animi innocentis. Sed Sacerdoten haud decet
In facta Regum ferre censurae notam.
Laudare Regum facta si nequeas, tace.
Lev. Consilia amanti suggerit prudens amor.
Amas Cherinte filium infausti patris:
Consilia prome, ut iura stent firmo gradu,
Hermenegildus vivat, et voto suo
Amor patris fruatur: in domum feres,
Quemcumque posces gloriae in regno gradum.
Cher. Una meditanti semita aperitur.
Lev. Refer.
Cher. Quando.
Lev. Quid aeris iste campani sonus?
Cher. Tumultuantis plebis est signum. Deus.
Qui fata Regum ponderas, Regem iuva.