# POESIS DRAMATICA, Pars III 2.4.4.2

Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III, HERMENEGILDVS TRAGOEDIA Scripta Italico idiomate ab EMMANUELE THESAURO: Latinis, ACTUS IV., SCAENA IV.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iii/2.4.4.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iii/2.4.4.2

APerta fraudis machina est, nullus locus.
Dubio est relictus. Fraudis hoc pondus grave
Hermenegildum poscit. O fortis iocus,
Miserande Princeps! Consili experti mihi
Quid super agendum est? Pandere arcanum, fides
iurata prohibet. Quod tamen crimen foret,
Periclitantis Principis vitam fide
Servare fracta? Nimius est legis rigor
Qui cogit esse Principi infidum suo.
At si revelem, vita Recaredi quoque
Periclitatur. Adde: sum solus, doli
Ad quem Cherinti et Pamphagi veniunt. Negent
Fabricasse technas, arguar fraudis faber,
Et ipse ficti criminis poenas luam.
Medium tenebo Sic loquar possint doli
Ut anteverti; nec datam infringam fidem.
Celabo fabrum sceleris, et prodam scelus.

---

Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/avancinidramatica3_1.xml.
