Latin
HERMENEGILDVS TRAGOEDIA Scripta Italico idiomate ab EMMANUELE THESAURO: Latinis, ACTUS IV., SCAENA VIII.
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III 2.4.8.2
Unproofread scanNot analysed yet
PIscator ille fune constrictus manus
Teneatur alto carceris clausi specu.
Miserande Consul! Patria infelix! Miser
Rex, et Senatus, plebs et Arii fides!
In quod recidimus saeculum ferro grave!
Has tibi Cherinte gratias reddit tuus
Hermenegildus, Regiae invito polo
Per te repositus; credulo hos tandem refere
Fructus amori.
Cher. Fata sic caeli volunt.
At nonne ad illud addidi: Irato Deo.
Tamen volente, solia pressurum, gravi
Ut inde lapsu turpius demum cadat?
Cons. Dixisse memini: dicta et eventus probat.
Crucis illa imago Regis ac regni est salus.
Cher. Sed quod Lucrini crimen est?
Cons. Nullum, tamen
Ut veritati serviat, tuto loco
Est continendus. Dira, funesta, horrida
Edixit, et quae pectus attonitum stupet.
Ratus ego tanta scelera reticeri nefas,
Reginae aperui. Stupuit, et flammas vomens
Omnem Senatum accendit in flammas pares
Vindicta nunc, et legis urgetur rigor.
Haec causa mixta est; tangit et cultum Dei
Et laesa iura Regis. Hic geminum forum
Coire in unum debet, ut tantum scelus
Rite exigatur. Causa qua ritus sacros
Tangit, Sacerdos iudicat: sed qua petit
Rebellione Regis augustum caput,
Statuit Senatus Inde, ne cedas loco
Regina te, Cherinte, iam supplex rogat.
Adverte: supplex orat. Hoc enim tibi
Referre iussit. Parce fervori incito,
Primoque Zelo. Sis licet laesus, tamen
Regni, Deique cogita causas agi.
Si pro virili dirigis causam, tuum
Infula sacrorum prima praecinget caput.
Age hoc Cherinte, Numen exspectat, iubet
Ratio aequitatis, postulat regnum, rogat
Regina, cuius pectore augusto fides
Nostra habet asylum.
Cher. Praemio nullo fidem
Vendo, nec ullis terreor lethi minis.
Constans utrinque, immobilis stabit, tenax
Mens aequitatis. Recta quod ratio exigit.
Aget Cherintus: recta quod ratio vetat,
Vitabit. Esse nolo suspectus. Fidem
Qui Vaticanam sequitur, Arii timet
Consilia Mystae: vota consilii audiam,
Vestrisque pronus sensa submittam mea.
Inde hinc Athenas vertat, et sacras domos
Iterum verebor Palladis, sancta caput
Redimitus olea.
Cons. Caelites aliud dabunt,
Constantiore ut pace nobiscum dies
Agas serenos.