Latin
HERMENEGILDVS TRAGOEDIA Scripta Italico idiomate ab EMMANUELE THESAURO: Latinis, ACTUS V., SCAENA I., lines 2.5.1.2.60-2.5.1.2.114
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III 2.5.1.2.60-114
Unproofread scanNot analysed yet
Fidis Cherinto? amoris exemplum dedi.
Fidem experire.
Lev. Facta quae voles, iube.
Cherinte, habebis.
Cher. Pauca, quae loquar, quoque
Regina, pauca Consul et populi accipe
Tribune. Terror sanguinem in venis gelat,
Quando excitandae video bellorum faci
Fervere cives, nosque vix tersas genis
Iterum vocari ad lacrimas. Plebis levis
Repente in arma surgit insanus furor,
Sed et repente languet, haud longa mota.
Exercitati militis turbo potest
Urbis replere compita, et cives gravi
Strage sepelire. Vultis hanc rixam pio
Sedare amore?
Cons. Dummodo iuris vigor:
Legisque constet.
Cher. Strabit illaesus vigor:
Attendite oro. Gemina damnandum facit
Hermenegildum culpa: qua laedit Deum,
Religio vetita: qua partem, et Regem ferit,
Perfidia.
Cons. Summa haec est rei.
Cher. Laesus pater
Culpam remittit. Propriam cuivis licet
Iniuriam remittere.
Lev. Hoc lubens probo.
Cons. Nec improbamus.
Cher. Culpa quae tangit Deum,
Examinanda est. Rigidus est equidem Deus,
Tamen et benignus: dumque suspensum scelus,
Mortale librat, iudici miscet patrem.
Veniam Senatum posco: quam rigidam putas
Lex mitis ista est. Verba libremus. Lege.
Notar. Quicumque Arii sacra contemptu impio
Inhonestat, et se Romulo ritu inquinat,
Regno rebellis, contumax Regi suo,
Gravisque regno, sceleris in poenam caput
Subdat securi.
Cher. Legis hic purae est tenor.
Libremus ergo singula: officii hoc mei est.
Not. Quicumque Arii sacra contemptu impio
Inhonestat, et se Romulo ritu inquinat.
Cher. Subsiste. Verum est: dogma Arianum improbat
Hermenegildus. Ipse confessus palam est.
Sed culpa nondum mortis hinc trahitur. Lege.
Notar. Regno rebellis, contumax.
Cher. Siste. Hic rei
Cardo involutae vertitur. Non est satis
Legis vigore, asserere Romanam fidem,
Nisi contumacis crimini accedat nota.
Peccare pronum est, nostra dum semper labat
Natura, quisquis contumax constat suo
Sceleri, meretur Numinis et hominum odia.