# POESIS DRAMATICA, Pars III 2.5.3.2.103-163

Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III, HERMENEGILDVS TRAGOEDIA Scripta Italico idiomate ab EMMANUELE THESAURO: Latinis, ACTUS V., SCAENA III., lines 2.5.3.2.103-2.5.3.2.163. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iii/2.5.3.2.103
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iii/2.5.3.2.103

Lev. Legis genus
Est usus.
Her. Hic si est impius, habet impiae
Legis vigorem.
Lev. Quidquid e caelo Deus.
Tolerat benignus, impium dici nequit.
Her. Quod longa tolerant saecula, hoc plectit Deus.
Lev. Gemitus vel unus placat iratum Deum.
Her. Poenam meretur, qui piam veniam suis
Praesumit ausis.
Lev. Quisquis invitus nefas,
Admittit, omnem sceleris evitat notam.
Herm. Cui mors amatur, facile declinat scelus.
Lev. Peccata Regem sancta sunt, quibus basis
Stat firma regni.
Her. Firma stet cordi fides
Pereunte mundo.
Lev. Tempus ingenio teris,
Amate fili. Parce morienti seni,
Tuae iuventae parce.
Her. Quod possim, iube.
Lev. A me tulisti regna: tu leve hoc mihi
Hermenegilde cede.
Herm. Terrarum mihi
Regnum dedisti, rega sed caeli rapis.
Lev. Studium obsequentis filii culpa vacat.
Herm. Facit obstinatum filium imperium impium.
Lev. Ergo ego scelestus, impius, iniquus pater?
Soli tibi animi purus illuxit dies?
At me, Novercam; totque Sapientum scholas,
Regni tot urbes, insulas stantes mari,
Omnes profundus mentis oppressae stupor
Tenet involutos, Veritas uni tibi
Affulget; error ambitum mundi ligat?
Sint aequa, iniqua iussa mandantis patris,
Studium obsequendi in filio caecum volo.
Herm. Ego in parente providam mentem rogo.
Lev. Auctoritate Regina iubeo.
Herm. Vetat
Regis potestas altior.
Lev. Ab imis traham
Venis cruorem.
Her. Corpus hoc terrae dabo,
Animamque caelo.
Lev. Funeris honores tuo
Negabo cineri.
Her. Sidera impedent faces,
Urnamque caelum.
Lev. Nempe sic fidem probas,
Teque innocentem! perfide, infamis, latro
Et parricida, vomica furialis Stygis!
Credam Deum timere, qui spernis patrem?
Pone scelerata Regiam virgam manu:
Pone diadema capite quod nocuo suum
Perdit colorem: pone, quem frustra geris,
Ensem aequitatis vindicem, ut fiat tuae
Feritatis ultor.
Her. Licita dum mandas, habes
Natum obsequentem. Quidquid hic perdo, lucror,
Iactura levis est, grande qua fenus venit,
In me furoris ultimam flammam egere;

---

Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/avancinidramatica3_1.xml.
