Latin
HERMENEGILDVS TRAGOEDIA Scripta Italico idiomate ab EMMANUELE THESAURO: Latinis, ACTUS V., SCAENA III., lines 2.5.3.2.164-2.5.3.2.190
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III 2.5.3.2.164-190
Unproofread scanNot analysed yet
Clemente in aliis protege amplexu fidem.
Lev. O quantus iste surculus stirpis meae,
Quem trunco genitor! Patrius sensus redit,
Placidaque pietas. Esse si nolim pater,
Natura cogit Parce si nimia furor
Acerbitate tonuit. expressit dolor,
Quae pressa vellem. Nate per canos meos,
Per sancta generis iura, per nomen sacrum
Nati patrisque, sana consilia tibi
Audi ingerentem. Quidquid irarum fuit,
Transierit: ex hoc genitor ac pietas redit.
Pare admonenti.
Herm. Posce, quod numen probat.
Lev. Superbe fili! pedibus affusum tuis
Vis me videre? Cerne ius vitae meae,
Meaeque mortis dextra versas tua.
Vis me perire? Pertinax aurem obstrue.
Vis me beata luce genitorem frui?
Inflecte mentem. Nate te patri, patrem
Tibi reserva, filiis avum tuis.
Herm. Perire nequeo, salva si constat fides.
Lev. O pertinacem mentis aversae luem!
Non surdiora saxa Tyrrheno quatit
Reciprocante fluctus undarum vice.
Causa est peracta: perdidi litem; caput
Tu perdidisti. Quid meos luctus traho?
Lugubre cives classicum ad funus vocet.