Latin
HERMENEGILDVS TRAGOEDIA Scripta Italico idiomate ab EMMANUELE THESAURO: Latinis, ACTUS V., SCAENA III., lines 2.5.3.2.53-2.5.3.2.102
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III 2.5.3.2.53-102
Unproofread scanNot analysed yet
Confusiones rituum, sectam excitant:
Divisa secta dividit mentes: abit
A mente in enses scissio, ferrum Deum
Dum quaerit, ipsum vertit in fugam Deum.
Et sic potentis interim regni decus,
Populique robur strage miseranda ruit.
Hoc ergo Patri obsequere. Romanam, licet,
Sequare legem, quando Romanos ages
Inter penates: quando te Numen iubet
Hispana regna flectere, Hispanis tibi
Legibus agendum est.
Her. Regna diversos habent
Diversa pannos, non Deum. Alienis licet
Mutare vestem ritibus; sed non Deum.
Est mundus unus, unus est Deus, fides
Est una, quaqua vastitas mundi patet.
Lev. Unum esse numen, non nego; occulta tamen
Sub nube tectum: nube at errores videt,
Ridetque nostros, nec tamen fulmen iacit.
Pietatis error noster est: pietas suo
In flore regna servat. Hinc Regem decet
Vetera tueri sacra, et antiquam fidem.
Quodcumque novitas penetrat in regnum, grave
Discrimen adfert. Publici errores trahunt
Secum furorem publicum. Patris fidem
Quid nate abhorres? Ne tamen cogam, tibi
Concedo nate corde Romanam fidem:
Sed lude populum: patrios ritus dolo
Prudente finge. Principi fraus haec licet.
Quod esse fraus in cive privato solet,
In Regibus prudentia est.
Her. Si non nocet
Simulare, licitum est. Impius vere est tamen,
Qui se esse simulat impium.
Lev. Arcano fidem
In corde servat. Cordis est, precium dare
Vitiumque factis.
Herm. Opera sine vera fide.
Sunt cor sine anima: tecta fine operibus fides,
Anima absque corde est.
Lev. Non iubeo Colchi tamen
Sumere venena, Panis Arii quoque
Est panis e caelo datus: panis cibum
Cuicumque fas est sumere.
Herm. At non hac manu,
Non tempore isto. Saepe quod scelere vacat,
Fit aut ab ipso tempore, aut loco scelus.
Lev. Nec primus es, nec ultimus.
Herm. In Orco quoque
Nec primus ero, nec ultimus.