Latin
HERMENEGILDVS TRAGOEDIA Scripta Italico idiomate ab EMMANUELE THESAURO: Latinis, ACTUS V., SCAENA V.
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III 2.5.5.2
Unproofread scanNot analysed yet
Cons. HErmenegildus: tragica, quae vitam tuam
Fortuna versat, paene me mihi eripit;
Omnemque sensum cordis extinguit dolor.
Sed parce Princeps: nec tuae vitae est tibi
Libera potestas; agere nec fas est mihi,
Quod adluberet.
Her. Surge: quo fletu meam
Sequeris procellam, dilue errorum tuum.
Cons. O eminentis cordis intrepitus vigor!
Ineunda arena est ultima. Extremae vices
Omne evocare pectoris robur solent.
Adi ergo forti pectore supremam necem.
Tuo monili porrige ligandas manus.
Chor. O crudeles, rigidaeque vices
Sortis acerbae! Quod fuit ante
Soli orienti decus et splendor,
Infame probrum fit morienti.
O mortalis gloria fumus;
Aura instabilis! purumque nihil!
Cons. Lugubrem ephebi nobiles umeris date
Pendere chlamydem, Regiae pompam necis.
Chor. O crudeles rigidaeque vices
Sortis acerbae; Quem Sol vidit
Veniens ostri luce superbum,
Tenebris mersum Sol videt abiens:
O mortalis gloria fumus!
Aura instabilis! purumque nihil.
Cons. Nos refuge pullo lumina involvi peplo,
Ne chalybis horror pectus, aut oculos amor
Teneat fruendi loce mortali nimis.
Chor. O crudeles, rigidaeque vices
Sortis acerbae! Gemini Soles
Frontis amoenae, qui veniente
Sole ardebant, sunt duo noctis
Sidera, puro ex axe caduca.
O mortalis gloria fumus!
Aura instabilis! purumque nihil!
Cons. Genua recurva. O tragica fortunae rota!
Quis caute dura durior spectaculum
Oculis pavendum, vultui exsecrabile,
Et cordi acerbum videat, et lacrimis vacet?
Si vota mittere libet in caelum, licet.
Herm. Supreme Regum, pacis in sinum accipe
Regis cadentis spiritum. Soli tibi
Debetur ille; cetera in terris manent.
Cor sit parentis: fratris, exuviae: meae
Exempla vitae, coniugis: natus meus
Sit fortis heres mentis invictae: fidem
Hispana regna sanguine e nostro bibant.