Latin
HERMENEGILDVS TRAGOEDIA Scripta Italico idiomate ab EMMANUELE THESAURO: Latinis, ACTUS V., SCAENA VIII.
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III 2.5.8.2
Unproofread scanNot analysed yet
Lev. O credula nimis rebus in dubiis fides!
Sic misera lauditur aula, qua caecas doli
Fixere sedes: cuius invidia fores
Livorque munit; cuius in medio sedent
Odium furorque. Cingimur multo latus
Undique cliente, sed tamen multo latet
Cliente multus proditur. Non est novum.
Sub innocentis pallio absolvi reum,
Et innocentem morte damnatum opprimi.
Nec ipse facile an innocens, an sis reus
Diiudicaris, quando virtutum induunt
Scelera colorem, et misera nudatur suo
Virtus amictu. Praetor hinc velox abi,
Sceleris repertum Consuli auctorem refer.
Hermenegildum absolvo. Restituat notas
Sceptri, coronae; ac purpurae; et rursum meae
Reponat aulae: vertat in Graecos duos
Strictam bipennem. Tuque scelerosum caput.
At ecce, scaenam Praetor Augusti subit.
Sidit tumultus militum, et tuae quies
Reposita pacis?
Praet. A. Fraudis inventum fuit,
Miles quiescit, paxque tranquillum tenet.
Turbat numquam. Firma praesidia attuli
Hermenegildo, Causa quo posita est loco?
Lev. Meliore.
Pr. A. Vivo Scaena quae vultum subit!
Recaredus ante Regios stratus pedes?
Lev. Siles sceleste? Loquere. contextae impium
Evolve nodum machinae; retege scelus
Quod sera quondam forte non nocuo mihi
Fama imputabit. Eat in auctorem dolus.
Hermenegildus ergo persuasit tibi
Despicere iura patria, et imperium meum?
Recar. Ego architectus fraudis, ego Romae fidem
Simulare doctus illa consilia erui.
Pr. A. O astra!
Lev. Nondum nodus hic rei patet.
Quis tibi dolosis artibus mentem imbuit?
Rec. Cherintus.
Pr. Iste candor est rigidi senis?
Haec sancta pietas.
Lev. Quod tibi antidotum dedit
Hermenegildus?
Rec. Hoc quoque extorsi dolo,
Ut imputati sceleris indicium darem.
Lev. Quo consulente?
Rec. Cuius a ductu hactenus
Steti, Cherinto.
Pr. A. Paene me iusti mihi
Rapiunt furores.
Lev. Siste, dum plura eruam.
Quis ille testis, cuius affatu reum
Fratrem Senatus egit?
Rec. Est Graecus; senis
Servus Cherinti.
Lev. Quis repentinis agi
Vertique furiis militem ad patrem tulit?
Rec. Idem Cherinti servus; ut nullum reo
Praesidium adesset.
Pr. A. Pamphagi indicium facis.
Rec. Is ipse fraudes miscuit.
Lev. Sed quis dolos
Persuasit auctor Pamphago?
Rec. Vulpes senex.
Lev. Sed quis Cherinto?
Rec. Turpis exilii metus,
Regina quo damnaverat.
Lev. Reginam amor
Egit tuendi iura. Nihil istum in dolum
Egit Senatus?
Rec. Credidit verum scelus.
Ego, ego cruentus ille sum fraudis faber,
Ego machinator criminis, falsum nefas
In innocentem condidi et verum impius
Nefas patravi. poena debetur mihi.
Lev. Tuum est sceleste crimen, et dolor est meus
Quem nullus oculis patris absterget dies.
Hic ille fictus impiae frontis color,
Tenor modestae vocis, et regni ambitu
Immunis animus! Crede iam illusus pater
Frontis theatro; quando latebrosi sinus
Vastam pavendi criminis scaenam tegunt.
Equidem deceret ense transadigi tuum
Scelerate pectus: quando iuvenilem tamen
Culpam fateris tempori, et fratrem eruis
Praesente morte; sisto commotum impetum;
Meumque rursus filium agnosco pater.