Latin
OLAUS MAGNUS, NORVEGIAE REX. Ex Tancredo Cottono Soc. IESU., ACTUS I., SCAENA III.
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III 3.1.3.2
Unproofread scanNot analysed yet
TOruum minatur, et supercilium arcuat,
Vocemque acerbat frater, ac rigido nimis
Fervore, mitis limitem excedit ducis.
Vereor, ut iste nimius in Superos calor
Incendat urbes. Saepe, qui nimium studet
caelo, secundum publicae evertit rei
Statum. Tyrannum simulat: at vereor quoque,
Ut dum tyrannum simulat, in verum sui
Abeat tyrannum generis. Audendi gradus
Solet esse primus ille; simulare impetum
Fictisque ferre in ausibus veras neces.
Tal. Etiam timerem, quando vicinos quoque
Metus ille Reges tangit: at domitus iacet
Populus sub ictu, nec rebellantem valet
Levare dextram. Vulsus alatum est vigor,
Quo se erigebat populus in Regum metus.
Si quis volatum contumax tentet tamen,
Et insolentes erigat cristas, potest
Sapere alienis casibus. Taceo animum
Olai in omni pulvere Gradivi inclitum;
Tuamque Aralde taceo virtutem. Fremat
Insanientis Martis extremus furor
In bella, et omnem saeva regionem impleat
Bellona ferro! Regis oppositus vigor,
Tuaeque robur dexterae fuso metet
Ab hoste palmas, perque subiecta strues
Hostilium cadaverum incessu ardui
caelo inseretis frontis excelsae iubar.
Aral. Si par vigori mentium semper modus
Eventa ferret; bella si soli darent
Palmas calori; nullus hoc regnum metus
Quateret Olao Rege, vel Regis super
Vivente fratre. Bella si semper patens
Bellona traheret, et in apertum pulverem
Manum evocaret, nulla coniunctis foret
Ratio timendi. At fraudibus quando pater
Semita, dolique pace sub ficta latent,
Caute pavendum est Regibus Semper magis
Fallax amicus, quam patens hostis nocet.
Iamque Olderontem, iamque et Egroaren rapax
Involvit aestus fluctuum, et Tronto imminet.
Omnemque late turbo regionem quatit.
Talet. Hic minantis ultimus ponti furor.
Lassata postquam flabra posuerunt noti,
Motoque violens Auster excessit mari,
Adhuc ab imo viscere indignans fremit,
Lenteque fluctus detumet. Sic post gravem
Domiti procellam incendii, tenues adhuc
Spirant favillae. Concitus populi hic furor.
Aut est supremus fluctus, aut flammae ultima
Pressae favilla.
Aral. Quod voves, credis nimis.
Votum secundent caelites! Una Ducis
Subeamus aulam: forte non dubias ibi
Notas trahemus, parte qua fervens mare
Minetur aestum, vel procellarum impetu
In rem feroces publicam fluctus agat.