# POESIS DRAMATICA, Pars III 3.1.5.2

Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III, OLAUS MAGNUS, NORVEGIAE REX. Ex Tancredo Cottono Soc. IESU., ACTUS I., SCAENA V.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iii/3.1.5.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iii/3.1.5.2

FOrtuna Solis aemula optatum diem
In vota ducit. Nimius at risus mihi
Suspectus esse sortis auratae potest.
Fortuna vitrum est: frangitur, quando micat
Arcana quam vis pectoris Olaus mihi
Sui repandat. Spondeat tuta omnia,
Suspicioque absit omnis, et vultu sibi
Similis eodem constet: in populo nihil
Prodat moveri; facta Canuti licet
Nomenque sileat: fidere ambiguis tamen
Non usque licitum rebus est. Silentia
Ipsa mihi sunt suspecta. Natura, aut Deus
Profunda corda Regibus magnis dedit.
Tale. Obstupeo Araldum, et dubito num constet sibi.
Solitus lantes pectoris nuper sinus
Aperire mihi, nunc cordis arcanum tegit,
Si vera narrat animus, hodiernus mihi
Mea vota Phoebus advehet. Superos prius
caelo evocemus; victimam admoveat sacris
Aris Sacerdos; consulat multa prece
Delubra Divum, parte qua nimbus cadet,
Et quam beatus sortis afflatus vehet
Meditata nostra.
Trug. Nil nego superis: tamen
Frustra pavemus. Militum nullae strepunt
Pro Rege turmae; nullus apparet domi
Forisque belli sibilus; nulli aerem
Lacerant boatus, nec repercusso die
Radiant mucrones: et ierislaeum tacet,
Tacet et Amundum fama, nec Magnum strepit
Secura si sunt omnia, est vanus timor.
Talet. Silentione credis? hoc apte tegit
Persaepe fraudes. Fama Canutum tacet,
Tacet arma nostra; nec tamen ponto procul
Distant remoto. Nemo vicinis canit
Tabulata maria ratibus, et totus tamen
Multo flagello remigum Oceanus gemit.
Piscator hamum celat, et laqueos tegit,
Quicumque praedis inhiat. Urbanae domus.
Castella, villae, quanta populorum queunt
Agmina tenere clausa? quantus militum
Tegere cohortes? Saepe quod minimum patet
Magis minatur. Cinere fors gliscit suo
Sepultus ignis, donec in nostrum ruat
Excidium apertus.
Trug. Iustus est, fateor, metus,
Prudensque cura. Vade, qua portus maris
Nostris paratas servat obsequiis rates.
Illic Alindum detine intendum rei:
In varia Araldum distrahe; ut cautus minus
Pericla videat: tesseram nostri doli
Disperge cives inter. Ego cautus doli
Subeo penates regios. Dubia regant
Eventa Superi!
Tal. O fata! clementes Dii
Audite gemitus patriae, et tandem modum
Ponite tyranno! causa non nostra hic latet,
Sed filiorum, civium, et vestra, o Dii!

---

Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/avancinidramatica3_1.xml.
