# POESIS DRAMATICA, Pars III 3.2.4.2

Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III, OLAUS MAGNUS, NORVEGIAE REX. Ex Tancredo Cottono Soc. IESU., ACTUS II., SCAENA IV.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iii/3.2.4.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iii/3.2.4.2

PRudentis aeque nomen; ac laudem pii,
Animoque fortis, meritus Astolphus refert.
Tal. Est sortis albae filius.
Aral. Sorti nihil
Fortis piusque debet. Id certum tene:
Fortuna numquam laeva sapienti fuit.
Tal. Sed quot animosi, quot pii ac fortes viri
Miscente bella marte ceciderunt, suo
Sanguine profuso?
Aral. Summa sapientis viri,
Fortis piique gloria est, Marti suam
Animam immolare: candidam cuius sua
Post fata vivit nomen, ignarum mori,
Oblivionis nesciura, dignum suo
Semper triumpho.
Tal. Nullus est dubio locus:
Suos triumphos caelites forti dabunt,
Quem sancta belli causa transcripsit neci.
Aral. Et hoc in orbe, et caelites inter feret
Suos honores. Causa quae magis potest
Sancta esse, quam pro nomine et cultu Dei
Suscipere bella, sanguinem, et vitam dare.
Tal. Equidem haec suprema causa. Quis donet mihi
Hac terminare sorte fugitivos dies
Vitae fluentis! Morte si tali beent
Superi Dorontem, qualis Astolpho stetit;
Tam gloriosi funeris adempta est mihi
Spes omnis. At si (sidera avertant malum!)
Si Marte victus, funeri accedat novum
Funus Dorontes; qua rependendum putas
Ratione damnum? Frena cui Martis dabit
Regenda Olaus?
Aral. Regiae hoc curae sinam.
Mens huic paratis foeta consiliis viget,
Prudentiaeque regiae pectus capax.
Sed et regentis omnia a nutu Dei
Humana pendent: nocte tenebrosa obsitus
Mortalitatis oculus haud ultra videt
Eventa rerum: quae sequens tempus trahet,
Ille ordinabit, noster hoc poscit labor,
Ut obsequamur corde submisso Deo.
Sed hinc redire ad regiam tempus monet:
Hic laetiora forte pandentur nova.

---

Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/avancinidramatica3_1.xml.
