Latin
OLAUS MAGNUS, NORVEGIAE REX. Ex Tancredo Cottono Soc. IESU., ACTUS II., SCAENA V.
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III 3.2.5.2
Unproofread scanNot analysed yet
OPinione grandius damnum premit
Trugille mentem; quoque spem niti putas.
Non firmat usque. Habemus iratos Deos,
Et fata contra nostra coniurat polus.
Olaus ista miscet, et sectae suae
Invisa caelo pestis, ac semper Iovi
Abominandae stripis exosum genus.
O si liceret stirpitus tanti mali
Tollere venenum.
Trug. Vota protendis nimis.
Crescit inimica pestis, et nostri mali
Volante fama celsius tollit caput.
Et si prementis sortis incumbens onus
Opinione est grandius, quid nos iuvat
Manum iacenti subdere, aut iam mortuo
Dare medicamen? Quidquid opponis, perit.
In hac malorum mole medicina ultima est,
Simulare. Fraude vince, quod ferro nequis,
Sed fraus tegatur. Prodita auctori nocet,
Velata ad ipsum Caesarum evadit iubar.
Nec regere mundi sceptra sat caute potest,
Simulare qui non novit.
Or. At quando rigor
Ferri cadentis incubat collo, nihil
Simulare prodest. Ergo si cogor mori,
Moriatur una et hostis: hunc labens meo
Funere sepeliam Quando non alio licet
Modo ultionem sumere, hic modus placet.
Sic non inultus moriar.
Trug. At nondum minae
Ferri in suprema fata librantur. Gemit
Norvegiae pars aliqua: sed superest, malo
Qui ponat obicem, quique grassantem luem
Radice ab ima vellat. Et Superi quoque
Sua iura servant. Longa non ibit mora;
Fortuna nobis candidam frontem dabit,
Torvamque Olao obvertet, et totum genus
Prolemque, stemma et sanguinem exscindet solo.
Hoc eruendum est: quanta Canuti manus
Inausa tendat; fine Termontes sua
Quo frangat acta. Video, quid navis ferat
Excepta portu.
Oran. Funera, et cladem mihi
Praesagus animus loquitur, et prope enecat.