Latin
OLAUS MAGNUS, NORVEGIAE REX. Ex Tancredo Cottono Soc. IESU., ACTUS III., SCAENA II.
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III 3.3.2.2
Unproofread scanNot analysed yet
Aral. QUid nuntiorum fama de Danno refert?
Talet. Figmenta vulgi praeter, auditum nihil.
Aral. Haec ipsa scire proderit.
Tal. Vulgus leve,
Et fabularum credulum, aut fingit nova,
Aut ficta narrat; ire Canutum gravem
Amore regni non sui, et Norvegiae
Inhiare votis.
Aral. Inhiet, atque omnes trahat
In bella vires; sudet, invidia crepet,
Ante ille perdet Daniam, Norvegiae
Quam sceptra teneat; ante Norvego dabit
Sua colla sceptro.
Tal. Numen hoc iubeat! sua
Tunc aget Araldus Daniae sceptrum manu:
Non quale cruda caede Canutus gravat,
Maculatque multo sanguine, et sparso inficit
Tabo suorum: quale sed frater gerit
Pius et benignus; quale vel Numen queat
Desiderare, ferre vel populus amet.
Aral. Mittamus ista: fabulas equidem reor,
Quae fama fulgo spargit; hic rumor tamen
Constansque murmur fonte non vacuo fluit.
Tal. Quo fonte manet rumor, ignotum mihi est:
Sed notae abunde cordis elati faces,
Et arrogantis pectoris flamma impotens,
Sitisque fervens.
Aral. Quid fatit?
Talet. Regni extimos
Proferre fines, seque de polo ad polum
Populis timendum facere.
Aral. Non iusto haec sitis
Calore fervet.
Talet. Iustus iniusto sua est
Titulus voluntas; quaeque per fibras calet
Ambitio, pondus omne rationis tenet.
Aral. Haec me impotentis flammam felicem facit.
Tal. Imo et beatum. Namque, quod sequitur, tuo
Nova regna stemmati adiicis. Quodsi haec tamen
Phrenesis animum Regis insani rotat,
Ut impotente raptus in ferrum manu
Indigna tentet; qua putas monstrum via
Poterit domari? quo premi fraudes modo?
Aral. Meditetur ille immania; reperiet virum,
Cui Marte pectus ardeat, ferro manus.
A flore primo aetatis ego monstris tuli
Metuenda tela, Veniat, affectu voret
Diadema regni, purpuram invadat, manus
Iniiciat ostro, tenet ascensu grave
Calcare solium, sceptra diripiat; feret,
Quod promeretur; digna pensabit suum
Merces laborem: tempora incinget nitens
Diadema flammis, flamma victori dabit
Regale solium; purpuram tinget suo
Cruore; tota Regia obsequiis fremet
Famulantis orci.
Tal. Talis ornatus decet
Regem inquietum; quique non uno satur
Regno, per omnes limites circum tonat
Mavorte, cupidus iungere ad regnum suum
Aliena regna. Sed tamen iusta Deus
Bilance mundum temperans Reges sinit
Surgere scelestos, et pios Reges premit.
Aral. Haec est abyssus Numinis. quando pios
Affligit, aequus; aequus est quando impios
Ad solia tollit. Noster has oculus nequit
Penetrare tenebras: Si tamen caelum imperet
Huius fluentes molis exuvias meti,
Mori erit voluptas; quando pro caelo mori,
Pro lege, proque Numine, et casta fide,
Dulce, et decorum est.
Tal. Quis mihi talem ferat
In vota sortem, pro Deo ut liceat mori!
Haec summa meta gloriae est.
Aral. Quamvis fidem
Cautam merentur fabulae vulgi, tamen
Aliquando veri propius attingunt scopum.
Et credere leve est omnia; et stultum, nihil,
Mediam tenere cautus addisco viam.