Latin
OLAUS MAGNUS, NORVEGIAE REX. Ex Tancredo Cottono Soc. IESU., ACTUS III., SCAENA VI., lines 3.3.6.2.52-3.3.6.2.89
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III 3.3.6.2.52-89
Unproofread scanNot analysed yet
Tal. At quisquis umbras metuit, is vitat malum.
Trug. Qui metuit umbras, raro consequitur bonum.
Tal. Qui metuit umbras, perdit haud umquam bonum.
Trug. Viceris: at ire calle nos recto decet.
Tal. Rectusne callis ille, qui ad mortem patet;
Trug. At ille a morte callis abducit procul,
Quem amica monstrant Numina.
Tal. Abducit procul,
Si amica faveant Numina.
Trug. Haec semper favent,
Si nostra sit fiduciae, et certae spei
Constans favilla.
Tal. Saepe iam plenus spei
Fiduciaeque Numini affudi preces,
Nihil impetravi.
Trug. Tempus hoc alia vocat,
Plus profutura.
Tal. Conditae tempus datur
Hoc veritati, publicam ut in auram exeat.
Trug. Quo veritatem conditam quaeris magis,
Magis hoc profundas illa sub tenebras abit.
Simulare quodsi perfidos tamen iuvat,
Nobis laborant: hora consiliis datur:
Aut dubia forte sensa Labyrintus tenet.
Penetrasse demus omnia, et nostros dolos
Regibus apertos esse, Canuto putas
Par esse Regum robur; aequales mari
Terraque vires? experimentum dabunt,
Quid destituti viribus possint doli.
Abrumpo verba. Duplici nostrae polo
Res ordinantur scire consilia hostium,
Vires, dolosque: deinde nos semper manu
Ad arma prompta stare.
Tal. Sed Superi prius
Votis vocandi: deinde firmandum invio
Adamante pectus. Verba resecemus; Vocant
Nos acta.
Trug. Ad arma, ad sanguinem, ad ferrum et facem.