Latin
OLAUS MAGNUS, NORVEGIAE REX. Ex Tancredo Cottono Soc. IESU., ACTUS III., SCAENA VII., lines 3.3.7.2.1-3.3.7.2.55
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III 3.3.7.2.1-55
Unproofread scanNot analysed yet
QUae cura mole Regium pectus premit,
Inobsequentem legibus Olaum facit
Urbanitatis debitae in Reges meos.
Complector isthoc omnia: et regnum meum
Et me, meumque debeo vobis caput.
At quando modicum tempus indulget moram,
Consilia, iussaque Principes vestra exigo.
Ieris. Res cum gigante vertitur: quanto tamen
Se mole tendit vastius, tanto amplior
Ensibus in illo corpore acuendis patet
Per vulnera locus. Danicum robur mari,
Terraque magnum est; sed tamen maius mari
Huc ergo agatur nervus armorum obvius,
Triplici diremptus ordine: unius caput
Amundus esto, medius ego classem alteram
Ducam. Dorontes tertiam: hinc iuncti simul
Triplici impetemus latere Canuti rates.
Quemcumque deinde militem terra trahit,
In hunc Araldus arma; et Astulphus ferant.
Tibi, magne Rex, Nidrosiam incumbat vigil
Custodiendi cura, et hinc nobis tua
Imperia dandi.
Am. Sensa nisi fallunt mea,
Licet in Olaum tota tempestas eat,
Tamen, quod urget arma, commune est malum
Nam par in omnes causa Canutum excitat.
Deinde tanta Regis ambitio calet,
Crescitque mentis avida regnorum sitis,
Ut per subacta sceptra satietur minus:
Quin totus illi mundus est arctus nimis:
Parem recusat, odit aequalem, impetit
Omne diadema, purpuram, sceptrum, thronum.
Nec ista causa proprii sceptri adfero,
In hoc procellae turbine aequali gradu
Periclitantis. Insidet menti magis
Salus Olai: cuius ut tantis caput
Redimam procellis, ipse turbatum libens
Subibo pontum, meque turbinibus dabo
Sponte tumulandum: at ista Canuti tumor,
Insaniensque mentis ambitio petit:
Ne, qui vorare cuncta molitur, trahat
Nos in ruinam. Quae Ierislaus dedit;
Laudo, proboque sensa. At his addam tamen:
Non vi, nec armis arma canuti, at dolo
Carpenda timidus viribus ademptis furor
In se recedet. Robur in fraudem dabit
Ulfo, benignos nuper expertus sinus
Canuti amanti, nunc potens hostis. Rare
Iste numerosa tergat sulcabat maris,
iussu tyrannum lugubrem Norvegiae
Cladem daturus. Studia Canuto placent,
Acresque Martis spiritus! Ulfo gravem
Argento et auro vim impetrat, quam Rex dari
iubet a Sorore, paginae incaute adiicit:
Exsequere, quidquid Ulfo petierit, soror.