Latin
OLAUS MAGNUS, NORVEGIAE REX. Ex Tancredo Cottono Soc. IESU., ACTUS III., SCAENA VII., lines 3.3.7.2.158-3.3.7.2.169
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III 3.3.7.2.158-169
Unproofread scanNot analysed yet
In reliqua pronus venio: si quidquam tamen
Mutare libeat, Regios nutus sequar.
Ieris. Omnia probantur.
Amun. Omnibus spes, et salus
Innixa patriae est.
Ola. Ergo Mavortem crepet
Rauci per urbem tympani intrepidus sonus
Tubaeque clangor.
Ier. Restat hoc unum; increpet
Arma, arma miles.
Amun. Arma res nostrae vocant,
Religio, cultus Numinis, patriae salus.