Latin
OLAUS MAGNUS, NORVEGIAE REX. Ex Tancredo Cottono Soc. IESU., ACTUS IV., SCAENA IV.
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III 3.4.4.2
Unproofread scanNot analysed yet
Alin. AUguria mitte: video principium boni;
Et inde finis magna melioris subit.
Mihi spes medullas; signa sint quamvis, tua
Opinione, opposita, et ambigua Deum
Responsa nutent.
Oran. Falleris. Si me libet
Audire, mente sensa meliora indues.
Alia videnda Numen obiecit mihi.
Alin. Et quae?
Oran. Stupebis; seque patientur regi
Breviore freno vota, quos mentem trahunt.
Dum caesa sacris, vulnere accepto, hostia
Accideret aris, seque prostrata in suo
Sanguine rotaret, lapsus e caelo vapor
Tenuisque mixta flamma, momento hostiam
Corripuit igne, Victima in cineres iit,
Imo in favillas, quas tenuis aura extulit;
Nidrosiaeque laribus insedit cinis.
An plura dicam? Sileo.
Alin. Quid trepita ambigis
Haeresque lingua? Fratre: dum metuo nihil,
Nihil ipse metue.
Oran. Basibus excussi suis
Cecidere Divi, et igne populante in merum
Ivere cinerem, voxque delapsa haec polo est:
Vincendo sic Nidrosiae ardebunt lares.
Alin. Et ista gemitum pectore profundo evocant?
Haec cruda sunt auspicia? non fausti notae
Sunt Maris istae? lumen extinxit tibi
Confusa rerum scaena, et attonitus timor.
Orande, mente non tenes, semper loqui
Ambigua Divos? quaeque in aversam viam
Ire videamur? veritas sermo est Deum:
Sed ille nube tectus ambigui soni.
Oran. Expone sensa pectoris.
Alin. Certum puta
Oraculum istud Numinis: Nidrosia
Vincendo sic ardebit; at iusta magis
Correpta ab ira civium, quam ignis face:
Ardebit ira Numinum, quorum manu
Urbs ista tegitur: sique momentum rei
Exigeret, una Civis et lares prius
Exederet ignis, seque sepeliret sua
Moles ruina, quam exules Divi loco
Hoc emigrarent, Clarus hic, probe ut vides,
Oraculorum sensus est. Nidrosiam
Respondit ergo vincere; At nec te metu
Teneat per auras raptus in flammis cinis.
Idem favere Numina huic urbi docet.
Nam quae pavenda fulmini hostili magis
Tutela? quaeve moenia Gradivum procul
Arcent ab urbe fortius? quaenam metum
Turres repellunt acrius, quam obstans malo
Flamma imminenti? Talis est Nidrosiae
Tutela: flamma caelites urbem tegunt.
Oran. Desiderantis vota vox sequitur: tui
Conspirat oris lingua in affectum, Dii
Alio loquuntur, quaeque persuadent metum:
Vincendo sic Nidrosiae ardebunt lares.
Sed pone liti terminum: iudex rei
Eventus ipse Martis ancipitis erit.
Hic sese aperiet, antequam Phoebus diem
Fessum recondat ultimis undis Tagi.
Quod nunc sagacis pectoris curas vocat,
Est, ut Trugillus et Taletus concitae
Plebis tumultus frenet, et fictis dolis
Aestum frementum fluctum dextre regat.
Hoc ratio poscit temporis, rei, et loci.
Alin. Sapiente suggeris ista consilio: at manu
Ferroque Olaus litibus ponet modum.
Si tollat ense capita ferventis doli,
Occumbit omnis ira Canuti, iacent
Deposita Divum templa, calcati Dii
Protritus omnis debitus caelis honor,
Eamus illuc, cura quo maior vocat.