Latin
OLAUS MAGNUS, NORVEGIAE REX. Ex Tancredo Cottono Soc. IESU., ACTUS IV., SCAENA VIII.
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III 3.4.8.2
Unproofread scanNot analysed yet
Ola. ARalde mecum. ceteri firma manu
Tueantur aditus Regiae. Pridem mihi
Dictabat animus, serpere internis malum
Vivax medullis, nosque nociturum in sinu
Alere chelydrum. caelitum munus fuir,
Dolus retectus: unde proscriptus timor
Regno atque mente. Recidat in fabrum dolus.
Trugillus, et Taletus, et Alindus (quibus
Orandus haeret) omne moverunt malum.
Aral. Trugillus, et Taletus? O monstrum bifons!
Ingratus animus! impiae partus Stygis.
iuro rotantem sidera, minantem solo
iuro Tonantem, si quid hoc ferrum valet,
Aut haec Araldi dextera, effuso dabunt
Poenas cruore. Nempe iam voti patet
Aperta facies, Haeccinae est tandem tenax
Mens illa recti, et integri cordis fides,
Qua vel perire caede Canutum ultima,
Vel tua vovebant sceptra proferri extimos
Adusque mundi margines? Hocne est fidem
Sua tueri morte, et intactum Dei
Servare cultum? Larva pietatis! lues
Immane facinus.
Ola. Istud in primas venit
Utrique curas. Sed quis urgenti malo
Modus obviandi? Cedere? et cauta omnia
Simulare mente? Saepe simulantem opprimit,
Simulare qui scit.
Aral. Nemo dissimulat malum,
Cui vis in armis Arte simulandi aemuli
Nostri triumphant. Abstine verbis; manu
Comprende ferrum. Si recidendum est malum,
Quid solvere iuvat?
Ola. Populus hic totus studet,
Sequiturque nutus.
Aral. Populus, inconstans mare est,
Vertitur in horas; moxque cui studit, nocet.
Ola. Indomitus aegre suscipit frenos equus.
Aral. Sed facile nervus belluam infrenem domat.
Ola. Properata nimium flagra iumentum excitant
Saepe in furores, unde sessorem excutit.
Erit ora ferro, tempus et flammis erit.
Dum se latere existimant, texunt dolos
Fraudum architecti, fingere et quid nos vetat?
Porrecta fraudis esca non cautos trahet.
Si mentis idem sensus est frater tibi,
Vadum experire: transitum si non negat,
Progredere contra, se suo laqueo doli
Stringent, eritque praeda praedator tua.
Aral. Si cogitatis facta respondent Ratis
Felice cursu vehitur, instructae nihil
Oppono telae, cauta consilia probo.
Ola. Tollatur ergo, quidquid in mora est morae.