Latin
OLAUS MAGNUS, NORVEGIAE REX. Ex Tancredo Cottono Soc. IESU., ACTUS V., SCAENA XIII., lines 3.5.13.2.1-3.5.13.2.55
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III 3.5.13.2.1-55
Unproofread scanNot analysed yet
Com. COmmune robur militum, et Ducum labor
Commune laudis praemium, ac plausum ferat.
Solis triumphus Regibus cedat; quibus
Est parta palma.
Ieris. Solus augustum feres
Ergo triumphum Magne: supremum decus
Solus mereris: perditam palmam tua
Tu vendicasti dextera; impulsum ultimum
Tu hosti dedisti; Danus in fugam tua
Virtute terga vertit.
Amun. At quinam manent
Plausus Olaum? Quidquid ad nostrae decus
Facere videtur gloriae, totum sua
Virtute claudit. Vicimus? Olaus prior.
Ille obsequenti regulam Marti dedit;
Ille imperavit ordines terra, et mari;
Ille pietate traxit in nostros Deum
Pronum labores: ille Smerilium sua
Moenia tenentem retudit, attonuit, ruit,
Fregit, cecidit, egit inhonestam in fugam.
Aral. Excelsa Regum capita, et invicti Duces,
Cuiusque vestrum debitum nemo negat
Meritis triumphum, nec adimere cuiquam licet
Partem paratae gloriae: atque ipsum hunc reor
Sensum esse Olai. Si tamen mentem magis
Placet experiri. Regiam adeamus, brevi
Humanitatis causa pugnantis modum
Finemque capiet. Plausus hac idem via
Profluet in omnes, parque laetitiae seges.
Ieris. Suades amanda, Aralde.
Amund. Quae votis placent.
Mag. Desiderata semper. Hoc pridem mihi
Voto aestuavit pectus, ut salvum patrem
Gernere liceret, eius amplexu frui,
Totumque natum fundere in patris sinum.
Nunt. Olae! quo me nuntium infaustum vocas?
Mag. Quis hic repente nuntius maesto replet
Auras dolore? Causa quae fracto sinu
Lamenta trudit?
Nun. Olae! meditatos sonos
Gemitus resorbet.
Mag. Explica, quidquid tibi.
Dilacerat animum.
Nunt. Olae! me prohibet loqui
Immane vulnus.
Mag. Fare; discerptum mora
Convellit animum gravius, et acerbat dolor.
Nunt. Cecidisti Olae!
Mag. Monstra quae verbo, et dolos
Comprendis uno? frena maerori iniice,
Totamque acerbi nuntii seriem explica.
Nunt. Cecidisti Olae vilis in telum manus.
Mag. Mortuus Olaus? genitor extinctus meus?
Nunt. Extinctus.
Mag. Ubi? qua fraude? vel cuius manu?