# POESIS DRAMATICA, Pars III 3.5.6.2

Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III, OLAUS MAGNUS, NORVEGIAE REX. Ex Tancredo Cottono Soc. IESU., ACTUS V., SCAENA VI.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iii/3.5.6.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iii/3.5.6.2

Trug. ORandus imas pectoris fibras mihi
Metu occuparat. Tanta prodebat Deum
Contrariorum signa, tam certas minas.
Sed esse credo somnia Orandi magis.
Placent Alindi sensa, quae dixit, loqui
Obscura Superos. Palma iam nostrae venit
Non dubia fraudi. Vesper hic nostros pedes
Laqueis Olai solvet, et tutos bonae
Restituet aurae. Danus hos urbis lares
Hodie tenebit, seque Regali inclitum
Aget triumpho. Si tamen nostros dolos
Fata improbarent, et siram nostrae manum
Arti negarent: estne Balisto suus
Paratus arcus! estne cordato tumens
Pharetra Moraldo?
Tal. Tensus est arcus, tumet
Pharetra sagittis: Toxico telum illitum
Non grande vulnus imprimet, at ictum gravem,
Mortisque plagam. Tela, Canuti pia
Ad iussa, fervent. Nutus accedat, dabunt
Fatale vulnus. An quid Orandus novi,
Vel Alindus habeant, prima curarum hoc loco est.
Id agamus; anceps alea ut firmet gradum.

---

Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/avancinidramatica3_1.xml.
