Latin
DAVID Per Saulis persecutionem ad regnum Israelis evectus. Ex Tancredo Cottono, ACTUS I., SCAENA III.
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III 4.1.3.2
Unproofread scanNot analysed yet
QUis maeror atra nube violatum tegit
Frontis serenum, et corde confuso exprimit
Voces doloris? forte quod fratres tuos
Imperia Regis Martis in campum vocent?
Deterge nubem fronte, maerorem fibris
Absterge frater: longa non nobis mora
Fluet sub aeris pondere, repositos patri
Natos videbis, perque victorum caput
Serpere virentem lauream Phoebus prius
Quam subeat iste fessus Hesperiae sinum
Liquidum Amphitrites, fronde redimiti comam,
Palmaque dextras incliti oppressam metu
Urbem erigemus David. Ergo qui surgit dies
Cursum auspicatus, iste coeuntes globos
Utriusque Martis cernet hic Regem suo
Miscebit hosti, patriae ut excutiat iugum,
Pressosque cives sancti libertas beet?
Eliab. Hic ipse nostrae sortis optata sinum
Implebit aura, vana nisi forsan spei
Me ludat umbra: te tamen Martis calor
Non urat ullus. Dubia res belli alea est:
Incerta palma Spes quidem certam facit,
Tamen ipsa pendet. Ergo si eventu cadat
Res in secundo, nosque destituat Deus,
Quam spe voramus, laurea; ac uno cadant
Fratres perempti proelio, afflictus pater
Obitu suorum funus extremum occidet.
At si superstes funeri nostro dies
Frater secundos protrahis, maesti patris
Leviore pectus dente mordebit dolor,
Nam vivet in te grande solamen domus,
Generis paterni sanguis, et stirpis decus,
Pater ipse vivet. Iussa quo Regis vocant,
Ego verto gressum: tu prece secundum vove
Rebus meatum. Saepe quae geminum stetit
Inter Gradivum palma, cui sese daret
Ambigua, tandem partis alterius sinum
Vocata precibus involat. Frater vale.
Dav. Gemina sagitta pectus attonitum ferit.
Geminumque vulnus figit. Hinc animum trahit
In bella iustus in Philistaeum furor,
Fataleque odium generis invisi Deo,
Pietasque patriae debita; at retrahit gradum
Pietas parenti debita O Numen, cui
Imi recessus cordis abstrusi patent,
Tu, quae cupido teneat ancipitem animum
Optima sequendi, cernis! O Numen, tuae
Consilia mentis pande, et ambiguum rege,
Miseramque praesens patriam auxilio tege.
Gregem reviso pascuum, an forsan vagus
Et dissipatus erret, an pascat simul,
An turbet ursus, an leo praedas agat.