Latin
DAVID Per Saulis persecutionem ad regnum Israelis evectus. Ex Tancredo Cottono, ACTUS II., SCAENA IV., lines 4.2.4.2.1-4.2.4.2.47
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III 4.2.4.2.1-47
Unproofread scanNot analysed yet
IPse insolentis carneam molem viri
Intuitus oculis; ipse, quod lingua iacit,
Et voce fulmen horrida audisti Tibi
Quis fuit in animo sensus? aspectus trucis
Non ille voltus pectoris movit fibras
Ira et timore!
Dav. Visus accendit quidem
iustum furorem cordis; at nullo metu
Increpuit animum. Quale nam monstrum impium,
Atrox, superbum, Numini invisum, solo
Abominandum, sceleris ac omnis putri
Lue inquinatum, ut audeat caelo palam
Teste, et vidente Sole, viventis Dei
Populo exprobrare, vile ludibrium et iocum
Facere profanis gentibus, et uni sibi
Omnem arrogare gloriam, ac nostros Patres
Trahere in tributum? iuro spectantem omnia
Tonantem olympo, vita si faveat, manum
Hanc vindicantem senties. Sceleris tui
Haec fuerit hora, sed sequens poenas feret.
Tunc in tumores arrige superbum caput,
Cum bilioso dente mordebis solum
Humi profusus, et tuo iugulo chalybs
Incumbet ultor, deque truncati impio
Colli canali sanguis impurus fluet.
Tunc me vorandam belluis escam paret,
Ferisque vile pabulum alitibus coquat.
Quando ipse pingue prandium corvis dabit,
Et putre corpus pascet agrestes canes.
Mos. Quae monstra diro Avernus effundit sinu?
Dav. Quis ora pallor? quis timor mentem occupat?
Mos. Heu! monstra ab Orco! Cernis, ut trifaux
Designat escam pendulae e labris fami?
O nauta Averni! o cymba sulphurei lacus!
Dav. Comprime tremorem cordis, et vultu suum
Retine colorem: haec monstra non ferrum domat,
Non vis lacerti, aut brachii infracti vigor;
Sed vis canora barbiti; et cithare volans
Per sila digitus.
Char. Flammea tandem e styge
Mundi sepulti venimus purum in diem,
Diem malignum Tartaro, nostro diem
Oculo exsecrandum. Cerbere trifaucem erige
In praedam hiatum: digna se denti tuo
Propinat esca, digna quae triplicis famem
Irritet oris Surge, quid stertis reses?
Exsurge, Charon imperat, Pluto iubet.