Latin
DAVID Per Saulis persecutionem ad regnum Israelis evectus. Ex Tancredo Cottono, ACTUS III., SCAENA I.
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III 4.3.1.2
Unproofread scanNot analysed yet
HAc hora? in ista castra? vesanum caput
Pueri insolentis! hocne prudentis rear
Qualis videri postulas? edic tamen,
Quae causa adegit Martis in campum pedem
Te ferre, David? Hoccine est vigilem gregis
Habere curam, belluis illum feris
Deserere praedam? ut possit aut atrox leo,
Aut rabidus ursus, dente vel rigido lupus
In ovile nostrum vertere cruoris sitim.
Forte hic rapaces esse rebaris lupos,
Quos in duellum quaeris, aut fulva horridos
Iuba leones? Nempe ubi populi graves
Undant procellae, et martiae clangunt tubae,
Fremitusque gentis perstrepit, degunt lupi,
Ursi, et leones: at sub umbroso lare
Nemoris opaci ubi inhospito tellus riget
Deserta saxo, et antra nativos feris
Pandunt recessus, nullus hic ursus rapax,
Leoque nullus ponit insidias gregi.
Secura sic sunt omnia, Hinc possunt oves
Tutae vagari, tuque tantisper gregis
Vacuare cura pectus, et spectaculis
Animum explicare. Cura quae porro patris
Fessi senisque; laetus, an maestus sine
Ope filiorum vivat; an aliquod suo
Lenimen habeat vulneri; hoc nati nihil
Tangit medullas? O patri ingratum caput!
Novi ego superbae mentis insanum ambitum,
Avidumque pectus gloriae, et famae sitim,
Quid te parentis taedia, et maesti dies
Noctesque ductae lacrimis, quid te movent
Fratrum pericla, et prole viduati lares?
Pereat avitus sanguis, et nomen patrum
Oblivionis tumulet iniectus cinis:
Pereat supremum germen, ut nemo amplius,
Qui vendicare stemma ab interitu queat,
Vivat superstes: ista Davidis nihil
Sunt digna curis, dummodo laudem sibi
Vanaeque fumum gloriae ambitio paret.
Nempe insolentis arrogans cordis tumor
Huc me coegit. Astra sed iuro poli,
Et qui vagantum regimen astrorum tenet!
Quid ago? quid egi? plura prohibemur loqui.
Sed non inultus iste morietur dies.
Dav. I, quo furentis impetus mentis rapit.
Insanus aestus verba non sana exprimit.
Sed non movebor. Ibo, quo Numen vocat.