Latin
DAVID Per Saulis persecutionem ad regnum Israelis evectus. Ex Tancredo Cottono, ACTUS III., SCAENA IV., lines 4.3.4.2.1-4.3.4.2.49
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III 4.3.4.2.1-49
Unproofread scanNot analysed yet
Saul. AMibgua aguntur fata, nec certum licet
Videre finem proelii. Hinc terret Gigas
Sua pavendus mole, et aspectu ferox,
Onustus armis, sola quae tenerum queant
Sepelire iuvenem pondere: at contra erigit
Animum cadentem iuvenis infracti vigor,
Et apta bellis indoles. Qui ursos manu
Exungulare potuit, et stare obvius
Leonis irae, perque laceratum ferae
Rictum innocente ludere triumphans ioco,
Virtute qua sit, experimenti satis
Dedit ambigenti, quo sit in tantis malis
Pede constitutus, quantus adversa impium
Arte ruiturus aemulum, ut rerum statu
Periclitante plurimum adnictet spei.
Ionat. Verum est, amate genitor; incertis volat
Fortuna pennis. Saepe, quem lactat diu
Spe comparandae laureae, mortis rea
Taxo coronat: saepe cui palmam abstulit,
Iterum redonat. Plurima ad laurum est via;
Sed quae sub ipsum proelii ingressum latet,
Campoque in ipso nascitur: binis tamen
Spes tota belli basibus inniti solet,
Viribus, et arti: viribus potior tamen
Esse ars videtur. Grande documentum exhibent
Bella ante acta. Vidimus turmis gravem,
Numero potentem exercitum, palma inclitum
Saepius ab hostis manibus extorta, aemuli
Clarum trophaeis, cuius in ferro salus
Sedere visa patriae, et lauri integram
Spem polliceri: vidimus contra manum
Exiliorem viribus facto impetu
Pugnare, ruere, frangere, fugare, insequi,
Instare tergo, caedere, et strage ultima
Signare campum. Nempe consilium sagax
Natum ex arena viribus praestat. Sua
Succumbit ipsa mole rationis face
Vis destituta. Corporum vires probo,
Si temperentur mentis auxilio, nisi
Consilia fortem viribus mentis iuvent,
Segne in cadaver corporis moles cadit,
Quod si duelli proprium expendas modum,
Perpauca robur, plura dexteritas potest.
Saul. Sic est: sed armis quando non paribus calor
Par proeliatur, remque in angustos fremens
Fortuna cogit limites; qui plus potest
Viribus et armis, nec tamen scitis caret
Doli, vel artis; ille victricem feret
Ex hoste palmam.