# POESIS DRAMATICA, Pars III 4.3.8

Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III, DAVID Per Saulis persecutionem ad regnum Israelis evectus. Ex Tancredo Cottono, ACTUS III., CHORUS.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iii/4.3.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iii/4.3.8

NImis imprudens, mentisque expers,
Quicumque sua mole superbus,
Sese immunem vulneris alti
Putat a modicis viribus esse.
Nihil infirmum crede, nocere
Quodcumque potest. Nil tam firmum
Crede, cui manus nequeat grandi
Vulnere vastum frangere pectus.
Tuus insanus tumor est, Goliath,
Furor est Goliath tuus amentis
Animi partus; qui virtutem
Roburque manus male metiris
Vasto tractu corporis alti.
Non hoc fortem est esse, immane
Efferre caput, tendere vastos
Corporis artus, nubibus alta
Mole minari. Saepe in parvo
Corpore maior spiritus ardet.
Saepe in magno corpore minus est
Animi robur. Quae magna, tument;
Collecta, vigent. Sed neque Medi
Robore ferri, neque lorica,
Casside, et hasta, clipeoque gravi
Fortis virtus pendenda viri est.
Arma ignavus timor invenit.
Timidus lepus est, quamvis galeae
Caput immergat, rigeatque aereis
Undique squamis corpora clausus;
Insita vis est, quae magnanimum,
Fortemque facit. Quae circumstant
Arma, ignavi nota sunt animi.
Vis generosi mascula cordis
Non eget armis; nec peregrino
Nobile robur sumit ab aere,
Quem sua mentis pulchra favilla
Urit, quamvis modicos corpus
Tendat in artus, quamvis nulla
Casside frontem, clipeo pectus,
Ense armatam rigeat dextram;
Audet inermis ferro armato,
Aere rigenti, ac ense minaci
Ferre Giganti bella, potestque
Sternere molem, pede calcare,
Enseque proprio resecare caput.
Docet id David, docet id Goliath:
Ille triumphans, iste peremptus.
Dicite: fortem non facit ensis,
Duroque rigens dextera ferro;
Non umbo nitens, non hasta minax,
Non caput horrens cassidis igne:
Non excelsi capitis moles,
Quaeque propinquis nubibus altam
Frontem abscondit, vel in affinis
Sese immergit sidera caeli.
Insita vis est, hospita cordis,
Quae magnanimum, fortemque facit.

---

Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/avancinidramatica3_1.xml.
