Latin
DAVID Per Saulis persecutionem ad regnum Israelis evectus. Ex Tancredo Cottono, ACTUS IV., SCAENA III.
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III 4.4.3.2
Unproofread scanNot analysed yet
Saul. QUa gente iuvenis, quo loco, aut patre es fatus?
David. Parente genitus Isai, ubi parvis micat
Despecta Bethlem turribus parvum gregem
Pastor secutus.
Saul. Dextera attritus tua
Humum momordit ore funesto gigas.
Sed, quod mereris, victor e campo meus
Cener redisti. Non decet meritam suo
Carere dextram praemio. Marcet vigor.
Si caret honere. Merita quod poscunt tua
Virtusque adulta, coniugem intactam tori
Meroben habebis.
Dav. Merita qui pensas mea,
Invicte Princeps, sanguinem et tuum aestima.
Conditio patris rustica augustae domus
Derogat honori.
Saul. Supplet id virtus bene.
Dav. Privata virtus sanguine excelso est minor.
Saul. Cum fulcit illa publicae clavum rei,
Privata iam esse desinit. Quo ambis minus,
Magis hoc mereris.
Dav. Facile si inscendi gradus
Valeat honoris, non facile tamen potest
Is sustineri.
Saul. Congruum fulcrum dabit
Probata virtus.
Dav. Illa privatum potest
Servare paucis: nobilem ut teneat gradum,
Pluribus egebit.
Saul. Pulchra cui virtus domi est,
Et inquilina pectoris, nullis eget.
Quem Rex in altum sublevat, lapsu quoque
Prohibere debet. Quem levo vulgus supra,
Pro dignitate stare quo possit, dabo.
Deliberatum est: Coniugem, David, meam
Meroben habebis. Unicum id posco, fidem
Intaminatam pectore probato fove.
Pro Rege, legeque publica in bellum para
Fortes lacertos: de Philistaeis mei
Nominis honorem vindica, caede, et neca,
Reparata donec sistat in tuto salus.
Dav. Si quis sub isto pectore ebullit cruor,
Et corde fervet spiritus, id unum petit,
Suo ut labore stirpitus acerbum eruat
Nomen Philistim, et limites regni tui
Ad utramque sese porrigant Phoebi domum,
Seu qua renatus arduum inscendit polum,
Seu qua sub undas mergit emoriens diem.
Saul. Hac mente consta, vota complebis mea,
Tuumque amore totus in sinum fluam.
Sed iam subire placeat augustos lares:
Hic de gigantis caede, coniugio tuo,
Virtute sponsi, dotibus natae meae
Miscere multa dabitur.
Dav. O Rex, quo trahis
Me non merentem?
Saul. Quo trahis regem tua
Virtute; gener ut sis meus.
Dav. Vili loco,
Vili parente natus?
Saul. At patrem elevat
Virtute natus.
Dav. Nostra conditio id vetat.
Saul. Mensura dignitatis est virtus. Huic
Maius superba stirpe debetur decus.
Huic regna, sceptra, purpuras, frontis notas,
Famam ac honores astra decernunt. Veni.
Qui fugit honorem, propior hunc sequitur honor.