Latin
DAVID Per Saulis persecutionem ad regnum Israelis evectus. Ex Tancredo Cottono, ACTUS V., SCAENA II.
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III 4.5.2.2
Unproofread scanNot analysed yet
TUnc explicanda vela, quando aurae favent:
Quando procella volvitur, portum tene.
Mea sensa, David, percipis. Quidquid potes
Ambire votis, obtines. Splendor tui
Nominis honoras spargat in mundum faces,
Quamdiu relapsa flumina in pontum fluent:
Quamdiu procellis scopulus opponet latus,
Tibi fluente purus in domum Tagus
Labatur auro, latus exundet grege
Ferace campus; fausta, qua graderis, trahat
Fortuna tersa fronte geniales dies.
Auctore te iam patris illustris domus:
Illustris? Imo Regia exsurgit, gener
Ex quo Saulis diceris: iam tu occupas
Omnes amores Ionathae, ut quando patris
Assumet ille purpuram, et capite iubar,
Sceptrumque dextra, tu pari possis locum
Sperare solio. Non capit quodvis duos
Regnum imperantes, sed capit solium tamen
Duos amantes. Sed quod opposito obiice
Nunc vota sistit, Regis est odium: tuum
Caput ille saevo destinat letho; tuum
Haurire crudo sanguinem ferro parat.
Quod ergo ratio postulat, vitam fuga
Amande frater redime, dum tumidas furor
Ponat procellas. Nisi gis, grandis patrem.
Fratresque, coniugemque tempestas premit,
Omnisque splendor stirpis electae perit,
Pietate si non tangeris, frater, tui,
Nec te virentis pulcher aetatis vigor,
Rubensque malis purpura, ac auro coma
Pendente ludens, spesque regnorum movet,
Moveant parentis lacrimae, et tristi cadens
Ab ore gemitus. Innocens, verum est, nihil
Formidat animus; fit tamen laesa nocens
Pietate, si sors durior saxo preces
Lacrimasque patris spernat, O frater, tui
Consilia fratria sequere, si patrem velis
Servare vitae, coniugem stirpi, tuam
Regnis salutem.
Dav. Vera dixisti: neque
Ita pietate pectus exhaustum, neque
Ratione vacuus animus, ut stulte velim
Nocitura quondam; perdere indeptum decus,
Famamque magni nominis, vitam meam,
Et spes meorum, coniugis, stirpis, domus,
Lassique patris: quod tamen Regis furor
Telum minatur, pondere in nostrum caput
Toto recumbit; non tamen toto ferit
Adhuc quietum Tempus indulget moram.
Hac est trahenda, quamdiu pugnae calor
Utrimque fervet. Pendet ambiguis adhuc
Fortuna pennis, quamque se in partem ferat,
Perplexa dubitat Certus eventus rei
Consilia sana suggeret Quidquid prius
Aggredimur, animi improvidi est cassus labor.
Eliab. Brevis hora fractae terminum pugnae dabit.
Quid si superbus laurea victor prius
Redeat, et urbis compita triumpho impleat,
Quam fama palmae nuntia antevolet gradum!
Sero voles fugisse; sed nullus fugae
Locus patebit. Dum potes, rebus cave
Male ominosis teque fortunae eripe
Telo sinistrae.
Dav. Providus rerum mones.
Sed ante memorem Quidquid eventus potest
Adferre, cautus mente discussi: mei
Cura est amanti Ionathae. Quoquo rotam
Fortuna vertet, nuntium Princeps dabit.
Tum prodet ipse casus, an vitae fuga
Sit consulendum Si fugam indicat, locus
Est fixus animo. Casus immutat vices,
Et agenda dictat. Quando res anceps fluit.
In utramque partem aptare consilia decet.
Eliab. Quocumque sortem casus urgebit tuam.
Meam vocabis: socius ad fratris latus
Haerebo; sive profugus incerti laris
Vageris hospes; sive non nocuus reus
Regalis irae victima in ferrum cadas.