Latin
DAVID Per Saulis persecutionem ad regnum Israelis evectus. Ex Tancredo Cottono, ACTUS V., SCAENA III.
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III 4.5.3.2
Unproofread scanNot analysed yet
Moab. DAvid.
Dv. Quid isthic?
Moab. Ionathae imperium fero.
Dav. Fidele pectus Ionathae, et constans amor!
Etiam furore martis in medio sui
Meminit amici. Vera sic semper fides
Huc sensa mentis dirigit, ubi amor trahit.
Sed quid te amato ferre Davidi iubet?
Moab. Quis sit calentis praelti, armorum, suus
Status, et suorum.
Dav. Fare; quo res est loco?
Moab. Ambigua fervet.
Dav. Castra collisis agunt
Iam bella turmis?
Moab. Omnis impulso latet
Fervetque campus milite, et mixto polus
Pulvere serenum Solis extinguit iubar.
Pars tela librat arcubus, sed pars manus
Onerata ferro, funera et caedes agit
Pares utrinque; damna momento pari
Cadunt utrinque. Dubia cui palmam ferat
Victoria alis pendula, animosos stupet
Et hinc et inde spiritus. Quippe in neces
Agit unus omnes ardor, atque unus furor.
Dav. Qua castra sede fixa sunt? cuius situs
Hosti premendo melior?
Moab. Aequali fere
De sede pugnant. Ionathas dextram tamen
Qua flectit alam, terra clementi iugo
Porrecta surgit, et Philistaeum prope
Despectat hostem. Laeva peiori loco
Luctatur ala. Namque divisas secat
Torrens cohortes, et paludosum solum
Nec facili in hostem patitur obstantem gradu
Urgere Martem; nec retro cautum pedem
Referre, si sors cogat, et pugnax calor
Hostis, tumore cadente torrentis, viam
Sortitus, instet.
Dav. Cuius est partis magis
Numerosa pubes? cuius est maior vigor?
Moab. Numero et vigore dexterum cornu hostium
Excellit, et Ferocia gravius premit.
At militaris providae mentis labor,
Cautus sagaxque, et hostium intentus dolis
Ante occupandis, potior in nostris micat.
Nempe generosa militum virtus, Ducis
Virtute crescit Ionathas vultu ferox,
Metuendus armis, fronte non pavida inclitus
Per densa raptus tela disruptis volat
Ordinibus, ardor militum exemplum Ducis
Pari calore sequitur. Ad laevum latus
Par numerus instat hostium, vires pares.
Numerum sed ira pensat Abneris, pari
Stipata felle militum, Hinc una ruunt
Virtute et animo. Parte non ulla minor,
Sed maior omni est hostis: at noster tamen
Virtute superat.
Dav. Ubi cruor maior natat,
Cadaverumque fusa tempestas cadit?
Moab. Qua dexteram alam Ionathas regit, et suo
Hortatur igne, visa vis maior fuit
Viros tenere mutua implicitos nece.
Sed primo in aestu non satis patuit rei
Mensura dubiae. haec hora documentum dabit.
Superaddi at istud Ionathas mandat: Sibi
Favere Martem, sique spe finem licet
Praevertere aestus, exitu fausto aleam
Belli occupandam: sanguine et multo tamen
Labore stabit. Quidquid illustre est, gravi
Labore venit. Pulchra venalis cruor
Trophaea statuit.
Dav. Vade: verborum est satis:
Mox plura tecum. Consili ad libram rei
Pondus vocandum est, Fidus hic Ioab mihi
Est consulendus. Purus hunc animi tenor
Fidesque pura honestat Optatus venit.