# POESIS DRAMATICA, Pars III 4.5.7.2

Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III, DAVID Per Saulis persecutionem ad regnum Israelis evectus. Ex Tancredo Cottono, ACTUS V., SCAENA VII.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iii/4.5.7.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iii/4.5.7.2

EVenta belli (fama si verum canit)
Quae suggerebas, sana consilia probant
Fuisse Ioab, versa successus scidit
Fortuna primos, iamque felice exitu
Hosti favere dicitur. Sed quod mihi
Transadigit animum vulnere, est constans metus
Letho perempti Ionathae. O vulnus grave
Amantis animo! Cuncta cum caeco meant
Confusa Marte, in optimos lethum cadit.
Hos dolor, amorque gloriae immotos tenet,
Et ad decorae vulnera impellit necis.
Novi ego calorem Ionathae, et laudis sitim,
Iuvenilis aestus impetu heroo ruit,
Frenumque nescit.
Ioab. Caelites tantum malum
In capita vertant hostium! sed si tamen,
Volente caelo, Ionathas strato super
Incumbit hoste funus, et sparso solum
Cruore honestat gentis exitium ultimum
Est praecavendum. Publicae salus rei,
Repente dici, et esse te Regem petit.
Cum res honoris agitur, ingentes mora
Parit tumultus.
Dav. Impetus praeceps magis;
Turbat quietem publicam.
Ioab. Ut constet sua
Quiete vulgus resque momento queat
Tute expediri, facilis est Ioab labor.
Oratione publicum assensum brevi
Vulgi impetrabo: miles a meritis tuis
Captus favebit. Ibo: quod tantae rei
Securitatem sanciat, factum dabo.
Dav. Res ista grande poscit arcanum. Tua
Fides mihi probata, et ingenium sagax
Spondent secundos rebus eventus: tamen
Certus priusquam nuntius belli exitum,
Statumque nostrum referat e campo, est nefas
Poena canere. Perge; quodque animo agitas,
Caeli faventis nutus eventu beet.
O vulnus acre mentis! o unus dolor,
Idemque acerbus, Ionathas! Site mihi
Mors cruda rapuit! Ionatha! o mentis vigor!
Vigoris anima! vivis? an tristi iaces
Funere peremptus? Vivis? hoc sensus meus
Mihi manifestat. Vivere infelix ego
Quinam valerem Ionatha, si te mihi
Mors sustulisset? Una sub geminis fuit
Corporibus anima: si illa deseruit tuum
Cadaver, istis vivere in membris nequit.
Sed ecce frater! frontis extersa area
Amoeniorem pectoris sensum docet.

---

Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/avancinidramatica3_1.xml.
