Latin
SIDRACH, MISACH ET ABDENAGO. Sive ANANIAS, AZARIAS, et MISAEL. Ex Tancredo, ACTUS I., SCAENA I., lines 5.1.1.2.1-5.1.1.2.55
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III 5.1.1.2.1-55
Unproofread scanNot analysed yet
ERgo inquietus anguis, atque audax draco,
Genus Israelis, toxico inflatum caput
Cristasque tollet? Semper obluctans novos
Fluctus silebit Regis in probrum sui?
Adhuc Gomorrhae tecta (quam nuper meis
Iurata sacris!) tecta Sodomaea impio
Fumant ab igne; regii plorant lares
Infame bustum; templa Divorum, meo
Dicata honori, cinere congesto iacent,
Adhuc cruenta sanguine Assyrio tepent
Fora Solymaea, et sparsus in vicis cruor
In ultionem fulminis flammas vocat.
Sed veniet hora, veniet; et, sero licet.
Scelere impiatos urbis eversae lares
Aget in ruinam, quique stant caelo pares,
Meo sepulchrum sanguini augustum dabunt,
Et tu cadentis strage Pharaonis mare
Conta minatum, caede foedatum Ducum
Aegyptiorum, militum clade horridum,
Scelus renarra, et impii sceleris modum.
Sed vetera querimur, quaeque iam antiqui satis
Flevere Patres quod mihi cordis sinum,
Animamque gravius verberat, praeiens malum est.
Ergo Babylonis tota concussis tremit
Cardinibus aula? debiti pridem mihi,
Diisque honoris Regia eversis iacet
Inhonora sacris? Ergo pietatis cadit
Vetus tributum? Numini ignoto calent
Incensa thura? Numini numquam edito
Se liberali munera affundunt manu?
Nec ulla posthac victima ad veteres Deum
Procumbet aras? nullus ascendet mihi
Fumus ab acerris? nemo adorabit novum
Numen, Nabuchodonosorem? O probrum Deum!
Nulloque mundi saeculo auditum scelus,
Nullo audiendum! Tres adhuc primo labra
Succo madentes, Numinum ignari movent
Haec bella Ephoebi. Tanta iam pueros iuvat
Audere scelera, audere quae metuant senes
Sed quid querelis aureum obfusco diem.
Da tela caelo Iupiter, et ignes gravi
Elide nube pande Neptune horridos
Aequoris hiatus, quodque se iactat scelus
Impune terris, fluctibus ponti obrue.
Et tu severe criminum vindex, Stygis
Crude Imperator Pluto, succensae picis
Gemina furores, sulphuris totam exsere
Molem in nocentes, quique debentur tibi,
Non desituris exede aeternum focis.
At tu meorum fide votorum comes,
Et ad minister Mercuri, alata expedi
Obsequia; quaeque precibus a magno Iove,
A Rege pelagi, a Dite poscentem aspero
Iam me audisti, in nubibus, ponto, et styge
Exsequere, semper fide mihi Atlantis nepos.