Latin
SIDRACH, MISACH ET ABDENAGO. Sive ANANIAS, AZARIAS, et MISAEL. Ex Tancredo, ACTUS III., SCAENA X.
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III 5.3.10.2
Unproofread scanNot analysed yet
Arioch. QUo res meatu graditur? an nondum doli
Aperta scaena? robur an forte impii
Fractum est tumultus?
Tem. Caelites istud velint!
Graviora nobis imminent. Crescit malum
Torrentis instar, quando se caelo tepens
Infundit aura, perque montanas nives
Grassata tepido iugulat afflatu gelu,
Unoque vallem in subditam lapsu ruunt,
Imbremque nubes addit, et molem gravat
Ruentis undae. Arioch Fama maiores capit
Vires eundo.
Tem. Lucis in clarum diem
Nondum venenum prodiit: certum tamen
Maius per urbem murmur audiri palam:
Plures scelestae machinae pandi notas,
Id quod nocere plurimum hoc statu potest,
Est lentitudo. Facile, dum gliscit suo
Sub cinere, premitur ignis: ubi rupit viam,
Et tecta, et urbem, et regiam in tumulum dabit,
Gliscente quaevis scelere rumpenda est mora.
numquam obfuere remedia ingentis mali
Celerata.
Ari. Tardas ergo rumpamus moras.